Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
91 65
92 66
93 67
94 68
95 69
96 70
97 71
98 72
99 75
100 74
< >
page |< < (67) of 376 > >|
9367LIBER III. CAPUT II. datur et dimidiam, et ejus una pars conſtituatur in craſſitudine imi ſca-
pi;
ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio. Quemadmodum
enim creſcunt ſpatia inter columnas, proportionibus adaugendae ſunt craſ-
ſitudines ſcaporum.
Namque ſi in Araeoſtylo nona aut decima pars craſ-
ſitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit;
ideo quod per latitudinem in-
tercolumniorum aer conſumit, et imminuit aſpectus ſcaporum craſſitudi-
nem.
Contra vero Pycnoſtylis ſi octava pars craſſitudinis fuerit, propter
crebritatem et anguſtias intercolumniorum, tumidam et invenuſtam effi-
ciet ſpeciem.
Itaque generis operis oportet perſequi ſymmetrias. Etiam-
que angulares columnae craſſiores faciendae ſunt ex ſua diametro quin-
quageſima parte, quod eae ab aere circumciduntur, et graciliores eſſe vi-
dentur aſpicientibus.
Ergo quod oculos fallit, ratiocinatione eſt exaequan-
dum.
Contracturae autem in ſummis columnarum hypotracheliis ita fa-
ciendae videntur, uti ſi columna ſit ab minimo ad pedes quinosdenos,
ima craſſitudo dividatur in partes ſex, et earum partium quinque ſumma
conſtituatur.
Item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, ſca-
pus imus in partes ſex et ſemiſſem dividatur ex earumque partium quin-
que et ſemiſſe ſuperior craſſitudo columnae fiat.
Item quae erunt a pedi-
bus viginti ad pedes triginta ſcapus imus dividatur in partes ſeptem, ea-
rumque ſex ſumma contractura perſiciatur;
quae autem ab triginta pe-
dibus ad quadraginta alta erit, ima craſſitudo dividatur in partes ſeptem
et dimidiam, ex his ſex et dimidiam in ſummo habeat contracturae ra-
tione.
Quae erunt a quadraginta pedibus ad quinquaginta, item divi- dendae ſunt in octo partes, et earum ſeptem in ſummo ſcapi hypo- trachelio contrahantur. Item ſi quae altiores erunt his, eadem ratione pro
rata conſtituantur contracturae.
Hae autem propter altitudinis interval-
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index