Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 6
97 77
98 78
99 79
100 80
101 81
102 82
103 83
104 84
105 85
106 86
107 87
108 88
109 89
110 90
111 91
112 92
113 93
114 94
115 95
116 96
117 97
118 98
119 99
120 100
< >
page |< < (73) of 530 > >|
9373DE ARCHITEC. LIB. II. mentorum facultatib{us}, dict{as} ab eodem, & à Dioſcoride prædictis locis cedrides,
quo nomine vtitur Plini{us} lib.
XXIIII. cap. V. Sed illud prætermittere nec poſ-
ſum, nec debeo, conciſ{as} cedri ted{as} in furnos coniect{as} vndique igni extra circun-
dato feruere, primum\’ ſudorem qui aquæ modo fluxerit canali, cedrium vocari
memorante Plinio lib.
XVI. cap. XI. ſequentem verò liquorem craßiorem iam,
fundere picem, quam idem dicto cap.
V. lib. XXIIII. cedriam appellat. Tradit
Theophrast{us}, φυτῶυ ίςο{ρι}ας libro quinto, vt illud quoque addam, cedri materiem
natam eſſe humorem emittere, quamobrem viſ{as} eſſe ex ea deorum ſtatu{as} ſudaſſe,
quòd ex ea, ſicut &
ex cæteris, quib{us} oleoſ{us} eſt humor, facere e{as} conſueuiſſent.
Quo reliquæ res vnctæ (vti etiam libri) à tineis, et à carie non
læduntur.
] Cedri oleo peruncta materies nec tineam, nec cariem ſentit, inquit
Plini{us} lib.
XVI. cap. XXXIX. Idem lib. XIII. cap. XIII. ex ſententia Caßij
Heminæ, ſcribit libros Numæ tine{as} non tetigiſſe, quod cedrati eſſent.
Dioſcorides
tradit naturam illi eſſe &
vim viuentia corpora corrumpendi, defuncta incorru-
pta ſeruandi:
ob eam cauſam cadauerum vitam pleroſque id dixiſſe. Quæ anceps
natura (quam tamen pulchrè explicat Galen{us} lib.
VII. medicamentorum ſim-
plicium) mouit Plinium vt toties citato quinto capite libri XXIIII.
ei{us} vſum
in medicinam anginæ, cruditatum, doloris dentium, grauitatis, aut vermium au-
rium damnarit.
Mira (inquit) differentia, cum vitam auferat ſpirantib{us}, defun-
ctis pro vita ſit.
Arbores autem eius ſunt ſimiles cupreſſeæ foliaturæ. ] Scri-
bendum arboris Folia, inquit, cedri, ſunt cupreßinis ſimilia.
Epheſi in æde ſimulacrum Dianæ. ] Templi Epheſiæ Dianæ tectum
fuiſſe ex cedrinis trabib{us} conuenire inter omnes autores ſcribit Plini{us} lib.
XVI.
cap. XL. De ſimulacro verò ipſi{us} Deæ ambigi, cæteris ex hebeno tradentib{us}, vno
Mutiano uitigineum (ita enim ſcribendum, non vitiligineum) fuiſſe tradente:
Vi-
truui{us} cedrinum existimauit.
Naſcuntur autem hæ arbores maximæ Cretæ, et Aphricæ, et
nonnullis Syriæ regionibus.
] Hoc etiam tradit Plini{us} lib. XVI. cap.
XXXIX. Cedr{us}, ait, in Creta, Aphrica, Syria, laudatißima.
Nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem remittit. ]
Laricem nec ardere, nec carbonem facere, nec alio modo ignis vi quàm lapides con-
ſumi testimonio ſunt Plini{us} lib.
XVI. cap. X. & Palladi{us} lib. XI. cap. XV.
Ei{us} rei cum Venetijs periculum facere vellem, monit{us} Vitruuij lectione, ſpectan-
te Mecœnate meo, tum ad Venetos regio legato, nunc ad Paulum III.
Pont. Max.
incenſa arſit, ita tamen, vt videretur flamm{as} dedignari, &
velle à ſe diſcutere.
Annotauit Petr{us} Andre{as} Matthiol{us} in valle Solis Tridentinæ ditionis, &
in
vallib{us} Camonica &
Tropia Brixienſib{us}, plurimum larigni carbonis vſum exco-
quendis ferri venis.
Cùm autem ea per ſe extincta eſſet, et requieta. ] Ita vſum eſſe hu-
i{us} libri cap.
I. admonui, Poſt ea requieta. Quam lectionem quoniam in antiquo
exemplari inueneram, non improbaui.
In colonia Faneſtri. ] Hui{us} meminit lib. V. cap. I. Quo genere coloniæ
Iuliæ Fanestri collocaui.
Eſt autem Piceni, id eſt Marchiæ Anconitanæ vrbs,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index