Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (88) of 213 > >|
9488SIM. PORTII COMMENTAR. calidorum. Si enim ſummè calidum miſcetur minus
calido, calidum quod ex his coagmentatur, diuerſum
quiddameſt &
aliud ab vtroque, & ſecundum diuer-
ſos remiſsionis gradus, diuerſus quoque gignitur ca
lor.
Simili ratione, cum læuia quælibet participent ali
quid luminis &
ſplendoris, vt docet Ariſtoteles pri-
mo de Senſu:
ſi cum radiis ſolaribus permiſceantur,
qui omnium maximè lucent, diuerſa exiſtit apparen-
tia, quoniam diuerſum fit lumen.
& pro diuerſo ſitu
diuerſiſq́ue inter ſe configurationibus, diuerſum lu-
men, diuerſáque apparentia efficitur.
vt patet ex lu-
cerna, ſi Soli &
tenebris exponatur: & ex iis quæ Ari-
ſtoteles dixit tertio Meteoror.
de iride Lunæ. Sed
huc ſe ingerit communis quædam difficultas, ſimile
additum ſimili, facit illud magis tale.
ergo quodcun-
que lumen cuicunq.
lumini additum, maius efficiet
lumen.
quod de calido quoque videtur eſſe aſſeren-
dum.
Dicemus, quòd remiſsio fit ex admiſtione con-
trarii, vt docet Ariſt.
quinto Phyſicorum, quod
planè perſpicitur in reipſa contrariis, quæ vocat con-
traria poſitiua, cuiuſmodi eſt calidum &
frigidum.
Itaque calidum remiſſum, (cum ſit tale ob admiſtio-
nem ſui contrarii,) adiectum ſummè calido, non au-
get nec intendit illud:
quin potius cùm ſummè cali-
dum non poſsit vlterius progredi, regreditur &
re-
mittitur, ratione contrarii, vt diximus, admiſti.
Simi-
li ratione remiſſum &
languẽs lumen, cum ſit imper-
fectũ, ſi iungitur exactiſsimo &
ſintero lumini, detra
hit aliquid perfectionis &
debilitat. Quare cum di-
cis, ſimile additum ſimili auget, verum quidem id eſt,
ſi eſt omni ex parte ſimile:
ſed remiſſum calidum vel
lumen, eſt diſsimile, &
ob diſsimilitudinem variat.
quod de aliis quoq.
contrariis pronunciandum eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index