Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (58) of 434 > >|
9458CHRISTIANI HUGENII hoc eſt celeritatem K F, quia K F æquatur ipſis H G, B D,
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
ſunt enim partes ſingulæ H K, F G, æquales ipſi A B,
ac
proinde utraque ſimul ipſi B D, quam eſſe duplam
A
B oſtendimus propoſitione 2.
Itaque celeritatem in fine
deſcenſus
K acquiſitam ſurſum convertendo, ſi grave æqua-
bili
motu ferretur, conficeret una temporis parte ſpatium
K
F.
Atqui, gravitatis actione accedente, diminuetur
aſcenſus
K F ſpatio F G ipſi A B æquali, ut patet ex di-
ctis
ad hypotheſin initio ſumptam.
Ergo parte prima tempo-
ris
aſcendet grave tantum per K G, quo eodem ſpatio parte
temporis
noviſſima deſcenderat.
Simul vero & celeritati tan-
tum
deceſſiſſe neceſſe eſt, quantum acquiritur temporis parte
una
deorſum cadendo, hoc eſt celeritatem B D.
Itaque gra-
ve
, ubi ad G aſcenderit, habet celeritatem reliquam H G,
cum
initio aſcenſus habuerit celeritatem H G una cum cele-
ritate
B D.
Eſt autem ipſi H G æqualis G D; quum æque-
tur
ipſi F E una cum D B, hoc eſt una cum dupla A B,
hoc
eſt una cum duabus F G &
E D; Ergo ſi ex G, cum
celeritate
æquabili, quantam illic habet, ſurſum pergeret,
conficeret
una parte temporis ſpatium G D.
Accedente au-
tem
gravitatis actione, diminuetur aſcenſus iſte ſpatio D E,
ipſi
A B æquali.
Ergo, hac ſecunda parte temporis, aſcendet
per
ſpatium G E, quod ſimili temporis parte etiam cadendo
tranſierat
.
Simul autem celeritati tantum deceſſiſſe denuo de-
bet
quantum temporis parte una ex caſu acquiritur, nempe
celeritas
B D.
Itaque ubi uſque ad E aſcenderit, habet dun-
taxat
celeritatem F E, quæ nimirum relinquitur quum à
celeritate
G D aufertur celeritas B D.
Nam B D, ut jam
diximus
, æqualis eſt duabus D E, F G.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index