Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (59) of 434 > >|
9559HOROLOG. OSCILLATOR. aſcendet, quod ſimili parte temporis deſcendendo quoque
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
tranſierat.
Hic vero rurſus celeritati tantum deceſſiſſe neceſſe
eſt
quantum una temporis parte cadendo deorſum acquiritur,
hoc
eſt celeritatem B D.
Itaque grave, ubi uſque ad B a-
ſcenderit
, habet celeritatem ipſam B D reliquam, cum in E
habuerit
celeritatem F E ipſius B D duplam.
Si ergo ex B
cum
celeritate æquabili, quantam illic habet, ſurſum per-
geret
, confecturum eſſet parte una temporis ſpatium æquale
ipſi
D B, hoc eſt duplum A B.
Sed accedente gravitatis
actione
, diminuitur aſcenſus iſte ſpatio quod ipſi A B æqua-
le
ſit.
Igitur hac parte temporis aſcendet tantummodo per
ſpatium
B A, quod etiam primo deſcenſus tempore trans-
ierat
.
Atque in fine quidem extremi temporis hujus neceſſa-
rio
grave in A puncto reperietur.
Sed dicetur forſan altius
aſcendiſſe
quam ad A, atque inde eo relapſum eſſe.
At hoc
abſurdum
eſſet, cum non poſſit, notu à gravitate profecto, al-
tius
quam unde decidit aſcendere.
Porro quum celeritati quam
in
B habebat rurſus deceſſerit celeritas B D, patet jam gra-
vi
in A conſtituto nullam celeritatem ſupereſſe, ac proinde
non
altius excurſurum.
Itaque oſtenſum eſt ad eandem unde
decidit
altitudinem perveniſſe, &
ſingula ſpatia, quæ æqua-
libus
deſcenſus temporibus tranſmiſerat, eadem totidem a-
ſcenſus
temporibus remenſum eſſe:
ſed & æqualibus tempo-
ribus
æqualia ipſi deceſſiſſe celeritatis momenta apparuit.
Ergo
conſtat
propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index