Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
< >
page |< < (83) of 672 > >|
9583An exustione noua ſubſtantia gignatur. aquam, aërem, terram, frigidum, calidum, humidum, & ſiccum
commemorat, tanquam ea, quæ coagmentat Natura gignens,
diſſoluit corrumpens.
Neque enim ſolùm in Meteorologicis aëris
impreſſionibus generationem ex coëuntibus particulis effici, ex
ijſdem verò ſegregatis corruptionem, voluit lib.
1. Meteor. cap.
9. (ſiuè apud latinum interpretem ſumma 3. cap. 1.) Solis motui
congreganti atque ſegreganti tribuens efficientiam principij gi-
gnentis, atque corrumpentis, ἡ τοῦ ἡλίου φορὰ δι@κρίνουσα, Καὶ
συνρίνουσα, τῶ γίγνεοσθ{αι} πλησίον, ἠ ποῤ ῥ ώτερον, {αἰ}τία τῆς γενέ-
σ, Καὶ τῆς φθορᾶς.
*Solis latio diſgregans & congregans, ex eo*
*quia fit propè aut longiùs, cauſa generationis &
corruptionis eſt: *
Verùm etiam ad gignenda metalla atque foſſilia ſimile quid in
terræ viſceribus, quemadmodum &
ſublime in aëre, continge-
re tradidit in hanc eandem ſententiam ad calcem libri 3.
Meteor.
Quid?
quod animalium, plantarumque ſponte ſuâ naſcentium
cauſam huic commiſtioni tribuit lib.
3. de Gener. Animal. cap. vlt.
γίνεται \’δ ἐν γῆ, Καὶ ὑ{γρ}ῶ τὰ ξῶα Καὶ τὰ φυτὰ, διὰ τὸ ἐν γῆ {με\‘ν}
ὑπάρχ{ει}ν ὑ{γρ}ὸν, ἐν \’δ ὕδατι πνεῦμα, ἐν δὲ τῶ ηανΤὶ θερμόθητα ψυ-
χικ{ήν}.
ὡς τρόπον τινὰ πάνΤα ψυχῆς {εἶ}ναι πλήρη. διὸ σ{υν}ίςατα{αι}
ταχέως, ὀποταν ἐμπεριληφθῆ.
ἐμπεριλαμβάνεται δὲ, Καὶ γίνετ{αι},
θερμαινο {μέν}ων τῶν σωματικῶν ὑ{νρ}ῶν, ὅιον ἀφρώδης πομφὸλυξ.
*Ge-*
*nerantur autem in terrâ, humoreque, animalia &
plantæ, eo quod*
*in terrâ quidem exiſtit humor, in aquâ verò ſpiritus, in uni-*
*uerſo autem calor animalis, ut quodammodo omnia animæ ſint*
*plena.
Propterea coagmentatur celeriter, quandocunque com-*
*prehenſus eſt;
comprehenditur verò, & incaleſcentibus corporeis*
*humoribus fit uelut ſpumoſa bulla.
* In his verò quæ putreſcunt,
idcirco animalia gigni docet lib.
4. Meteor. ad finem capitis 1.
(apud latinos 2.)
quia natiuus calor ſeparatus compingit ea, quæ
ſegregata ſunt, {χρ}ῶα ἐ@ γίνεται τ\~οις σηπο{μεν}οις, διὰ τὸ τ{ὴν} ἀποκε-
κρι{μεν}{ην} θερμόθητα φυσικ{ὴν} \~ὀυσαν σ{υν}εςάναι τὰ ἐκκριθέντα.
Si itaque foſſilia, metalla, plantæ, animalia ex variâ halituum
tum calidorum, tum humidorum, atque frigidorum, ſicco-
rumque corpuſculorum complexione ortum ducunt, vt Ariſto-
teli placuit, ſatis patere videtur hæc quidem corpuſcula elemen-
tis affinia, ſeu etiam Elementa ipſa, Materiam eſſe, ex qua gignun-
tur atque componuntur cœtera corpora:
Sed, ſi ad genus & na-
turam vniuerſam eadem elementa reuocentur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index