Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (84) of 672 > >|
9684Diſſertatio Quarta. ſuâ ſolius & propriâ notione ſpoliari, mentis opificio. Sin autem
certi corporis Materia inquiratur, &
à genere vniuerſo ad ſubie-
ctam partem deſcendatur, certas qualitates certamque naturam
Materia poſtulabit;
cum enim ſit ex eorum numero, quæ non
abſolutè, ſed comparatè dicuntur, formis, pro corporum diſ-
ſimilitudine, Materiæ varietas reſpondebit.
Nam ex 2. Phyſ.
text. 26. τῶν πρὸς Τὶ ἡ ὕλη. ἀλλω γὰρ {εἴ}δ{ει} ἄλλη ὺλη. Iam verò
ſi alia alijs corporibus Materia ineſt, hæc vtique diſſimilitudo
ex ipſius Materiæ naturâ &
qualitatibus petenda eſt. Ex quo
illud conficitur, quod vbi Ariſtoteles huic verbo, cùm Mate-
riam dixit, eam ſubiecit notionem *Puram*, vt aiunt, *Potentiam*,
vnâ comprehenſione Materias omnes complecti voluit;
non vni-
cam eiuſdem indiuiduæ ſpeciei Materiam tot conueſtitam fabulis
in ſcenam adduxit.
Maur. Ariſtotelis vicem doleo, qui à non paucis ſatis improbè
deridetur, quaſi illiterata &
inſulſa protuliſſet; etenim ſi com-
mentitias futileſque aliorum ſententias ab eius germanâ doctrinâ
ſecernerent, neque ex ampliſſimo illo fonte Metaphyſica cum
Phyſicis confusè &
permixtè haurirent, ſed diſcretè & electè in
ſua quæque genera digererent, vtique egregiam &
præclaram
vim ingenij in illo admirarentur.
Si genus vltimum vniuſcuiuſ-
que Elementi (ſiue Ignem, Aërem, Aquam, Terram dixeris,
ſiue Sulphur, Spiritum, Salem, Humorem) plurimas comple-
ctatur partes, quibus aliæ ſpecies ſubiectæ fuerint, ſingulæ au-
tem naturæ ſint planè ſimplices in primâ Orbis molitione à Deo
conditæ, nonne ampliſſima in promptu eſt Materia, vt ex variâ
certarum particularum congregatione atque complexione variæ
pariter naturæ exurgant?
Grad. At ſi huiuſmodi ſimplices naturę eæ ſint, quę etiam
ſeorſim ſubſiſtere valeant ſingulę, quin cum alijs commiſcean-
tur, poſſint autem omninſo4;
promiſcuſe4; cum quibuslibet alijs con-
fundi;
vtique omnia caſu fiunt, & , vt Scholę loquuntur, ex plu-
ribus entibus completis vnum per accidens fiet, non vnum per
ſe.
Adde quod Formam omnem ſubmouere oportebit, qua
compleatur, &
certam in ſpeciem referatur Materia; vix enim
à compoſitis Pharmacopœorum medicamentis Naturę opera
diſtabunt:
id quod vniuerſam euertere Philoſophiam vi-
detur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index