Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
< >
page |< < (379) of 568 > >|
97379DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. oſtendendum eſt primò centrum gravitatis portionis A B di-
ſtare à vertice B ultra punctum E;
nam, quod in diametro
ſitum ſit, alibi oſtendimus.
Ducatur per E recta baſi paral-
lela, quæ utrimque circumferentiæ occurrat in punctis F &

G.
Per quæ ducantur K I, H L baſi A C ad angulos re-
ctos, atque hæ cum ea, quæ portionem in vertice contingit,
conſtituant rectangulum K L.
Quoniam igitur portio ſemi-
circulo minor eſt, conſtat rectanguli dicti dimidium F L con-
tineri intra ſegmentum A F G C, atque inſuper ſpatia quæ-
dam A F I, L G C.
Alterum vero rectanguli K L ſemiſſem
K G complecti ſegmentum F B G unà cum ſpatiis F B K,
B G H.
Quæ ſpatia quum ſint tota ſupra rectam F G, et-
iam centrum commune gravitatis eorum ſupra eandem ſitum
erit.
Eſt autem E punctum in ipſa F G centrum grav. to-
tius rectanguli K L.
Igitur ſpatii reliqui B F I L G B cen-
trum grav.
erit infra rectam F G. Sed & ſpatiorum A F I,
L G C commune gravitatis centrum eſt infra eandem F G.
Ergo magnitudinis ex ſpatiis hiſce & dicto ſpatio B F I L G B
compoſitæ, quæ eſt portio ipſa A B C, centrum gravitatis
infra lineam F G reperiri neceſſe eſt, ideoque infra E pun-
ctum.
Eadem verò diameter B D ſecetur nunc in S, ita ut B S
11TAB. XL.
Fig. 3.
ſit ſeſquialtera reliquæ S D.
Dico centrum grav. portionis
A B C minus diſtare à vertice B quam punctum S.
Sit enim
B D P totius circuli diameter.
& ducatur per S recta baſi
parallela quæ circumferentiæ occurrat in F &
G. Et parabo-
le intelligatur cujus vertex B, axis B D, rectum vero latus
æquale S P.
Et occurat baſi portionis in H & K. Quoniam
igitur quadratum F S æquale eſt rectangulo B S P, hoc eſt,
ei quod ſub B S &
latere recto parabolæ continetur, tranſibit
ea per F punctum, itemque per G.
Partes autem lineæ pa-
rabolicæ B F, B G intra circumferentiam cadent, ſed reli-
quæ F H, G K erunt exteriores.
Hoc enim oſtenditur du-
ctâ inter B &
S ordinatim applicatâ N L, quæ circumfe-
rentiæ occurrat in N, parabolæ autem in M.
Nam quia qua-
dratum N L æquale eſt rectangulo B L P, quadratum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index