Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (71) of 300 > >|
9771Liber Nonus. inde quamuis ab oppoſitione Luna aliquantulum recedat, non tamen ſtatim pars viſa exra partem illumina-
tam ſe maiorem, excurrere incipit, ſed tota intra eam diutius continetur.
PARADOXVM.
Luna nunquam minus illustratur qua cum plena est.
EA vulgi æſtimatio Lunam tum maximè Solis fulgore perfundi, cum plenitudinẽ fuerit adepta; verum.
aliter ſe res habet, nam ea Lunæ portio@quæ lumine Solis illuſtratur, non ſemper æqualis eſt: cums cau-
ſa eſt varia Lunæ a Sole remotio;
pro@ant enim optici, & nos ſupra in cap. de lumine, & vmbrainnaimus;
quod ſphæra maior luminoſa è propinquo ampliorem partem minoris ſphæræ illuſtrat, quam è remoto:

igitur Luna in plenilunio à Sole remotiſſima ſit, quippe quæ è diametro illi opponatur, &
vt plurimum in
auge eodem tempore verſetur, conſequens eſt Lunam numquam illuſtrari minus, quam cum eſt plena;
quod
erat oſtendendum.
Vide Aguillonium lib. 5. opticorum.
Atq; in hunc modum hæ illuminationes ſine vllo artiſicio omnibus conſpicuæ ſunt. quòd ſi per Teleſco-
pium obſeruentur alia complura mira æquè, ac pulchra ſpectantur, a@primo quidem creſcente Luna appa-
retſemper confinium illuminatæ partis, &
vmbroſæ eſſe lineam an fractuoſam, ac denticulatam, atque aſpe-
ram, vti apparet in ſequenti ſchemate linea A B C D E.
ſecun
66[Figure 66] do, intra partem vmbroſam non procul à confinio apparent
quædam exiguæ illuminationes, quaſi vertices quidam lumi-
noſi;
quarũ vna eſt F. quæ poſtea paulatim maiores fiunt Lu-
na a Sole recedente, &
tandem parti luminoſæ coniungun-
tur.
tertio, in parte colluſtrata prope pariter terminũ lucis,
&
vmbræ, apparent areolæ quædam rotundæ, & quidem per
multæ, vti ſunt in ſchemate I L M N O P.
quarum pars Soli
propinquior ſiue occidẽtalis, &
quę in figura eſt dextera, ſem-
per eſt tenebroſa;
altera, quæ orientalis eſt, ac magis Soli ex-
poſita illuſtrata eſt, recedente autem Luna à Sole tenebræ,
ſiue potius vmbræ illę minuuntur, quouſque totæ illuſtren-
tur;
quia ſic magis Soli obuertuntur; illuminantur enim ac ſi
valles, aut concaua quædam magna eſſent, quæ Sol ſucceſſiuè
lumine perfundit.
in plenilunio vero nullæ huiuſmodi areo-
@@ cernũtur, quia omnes Lunæ concauitates Soli directè obuertuntur, ac proinde totæ illuminantur.
In Lu-
na tandem nouiſſima quando eius cornua acutiſſima ſunt, apparent propè acumina cornuum in ipſa Lunæ
peripheria, particulæ quædam lucidæ, acſeorſim ſeparatæ, quaſi adamantes quidam ſplendidi.
Mac@læ Lunares. Cap. IV.
IN Lunari diſco omnibus maculæ quædam conſpicuæ, ſunt, quæ rudem quandam hominis faciem repræ,
ſentant:
præter eas autem Teleſcopium plures alias, ſed minores nobis oſtendit. Communis autem Phi-
loſophorum ſententia eſt, haſce maculas eſſe partes Lunæ rariores, ſeu magis tranſparentes, quæ propteril-
lam tranſparentiam lumen Solis admittunt quidem, ſed non ſiſtunt, ac pro nde illius parũ nobis reflectunt.
vnde & minus luminoſæ, ſeu nigriores cæteris partibus, quæ ob denſitatem melius lumen reflectant, ac pro-
inde magis illuſtratæ cernuntur, apparent.
ſimili de cauſa in albo pariete feneſtellæ, & foramina videntur
nigra, ſeu maculæ nigriores.
Vide Nuncium ſydereum Galilæi, qui noua alia complura annunciat. hic obi-
ter monere lectorem volo, in figuris rerum cęleſtium, vti ſupra obſeruaui, partem dexteram referre occiden-
@em, ſi niſtram vero orientem;
voco autem dexteram, quę nobis à dextera eſt, cuius ratio eſt quia Aſtronomi
ſolent in ſuis contemplationibus, atque obſeruationibus ad meridiem, qua planetæ pertranſeunt, ſe conuer-
sere, ſicq;
illis occidens eſt ad dexteram, oriens ad ſiniſtram. Contrarium contraria de cauſa accidit in Geo-
graphorum picturis, vt poſtea ſuo loco dicetur.
Poſtremo obſeruatione ſimul, ac admiratione dignum eſt, in nouis Lunis partem eam Lunę, quæ nondum
à Solis illuſtrata eſt, apparere admodum albicantem, &
conſpicuam, idq; multo magis, quam alias in proue-
cta Luna.
Obſeruetur igitur dum adhuc noua eſt, in eo ſitu, ac loco, vt pars Lunæ à Sole illuſtrata, quæ falca-
@@ eſt, lateat poſt faſtigiũ alicuius turris, vel domus diſtantis a nobis ſaltem per 60.
aut 80. vlnas, reliqua enim
pa@, quamuis nondũ ſolari radio perfuſa, apparebit tamen, quaſi eſſet illuſtrata.
quæ experientia ita me ali-
quando feſellit, vt in hunc fulgorem caſu, ac repente incidens, exiſtimarim nouo quopiam miraculo, tempo-
@e adoleſcentis Lunæ, factum eſſe plenilunium.
Sunt qui putent hanc Lunæ lucem, eſſe lucem, quam terra à
Sole acceptam in Lunam reflectat, eamque hac ratione illuminet:
ita vt quadam luminis permutatione ter-
ra, &
Luna Solis lumen ſibi inuicem reuerberent, ſeque inuicem illuſtrent. quod confirmant inde, quia pro-
pè nouilunium lumen a terra reflexum, ad Lunam natura ſua reuertitur;
ſunt enim tune Sol, & Luna in eo-
dem cæli loco, ad quem ſit reſtexio.
Poſtea recedens Luna a Sole minus participat de terræ reflexione, quia
@eflexio @aior tendit ad partes Solis, à quibus Luna receſſit, ac proinde minora terra reflexio Lunæ cedit.
@@@@s ſ@@tent@@ eſt Galil@us.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index