Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
[Handwritten note 1]
[Handwritten note 2]
[Handwritten note 3]
[Handwritten note 4]
[Handwritten note 5]
[Handwritten note 6]
[Handwritten note 7]
[Handwritten note 8]
[Handwritten note 9]
< >
page |< < (78) of 530 > >|
9878M. VITRVVII POLL.
Aedivm compoſitio conſtat ex ſymmetria, cuius
rationem diligentiſsime Architecti tenere debent.
Ea
autem paritur à proportione, quæ Græcè ἀυαλογία di-
citur.
Proportio eſt ratæ partis membrorum in omni
opere totiusq́;
commodulatio, ex qua ratio efficitur
ſymmetriarum.
Nanq; non poteſt ædes vlla ſine ſym-
metria atque proportione rationem habere compoſitionis, niſi vti ad ho-
minis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.
Corpus
enim hominis ita natura compoſuit, vti os capitis à mento ad frontem
ſummam, &
radices imas capilli, eſſet decimæ partis. Item manus palma
ab articulo ad extremum medium digitum, tantundem.
Caput à mento
ad ſummum verticem, octauæ.
Tantundem ab ceruicibus imis. Ab ſum-
mo pectore ad imas radices capillorum, ſextæ:
ad ſummum verticem,
quartæ.
Ipſius autem oris altitudinis tertia pars eſt ab imomento ad imas
nares:
naſus ab imis naribus ad finem medium ſuperciliorum, tantun.
dem: ab ea fine ad imas radices capilli vbi frons efficitur, item tertiæ par-
tis’.
Pes verò altitudinis corporis ſextæ, Cubitus quartæ, Pectus item
quartæ.
Reliqua quoque membra ſuos habent commenſus proportionis,
quibus etiam antiqui pictores &
ſtatuarij nobiles vſi, magnas & infinitas
laudes ſunt aſſecuti.
Similiter verò ſacrarum ædium membra, ad vni-
uerſam totius magnitudinis ſummam, ex partibus ſingulis conuenientiſ-
ſimum debent habere commenſuum reſponſum.
Item corporis centrum
medium naturaliter eſt vmbilicus.
Nanq; ſi homo collocatus fuerit ſupi-
nus, manibus &
pedibus panſis, circiniq́; collocatum centrum in vmbili-
co eius, circumagendo rotundationem vtrarumq́;
manuum & pedum di-
giti linea tangentur.
Non minus, quemadmodum ſchema rotundationis
in corpore efficitur, item &
quadrata deſignatio in eo inuenitur. Nam ſi
à pedibus imis ad ſummum caput menſum erit, eaq́;
menſura relata fue-
rit ad manus panſas, inuenietur eadem latitudo, vti altitudo, quemadmo-
dum areæ, quæ ad normam ſunt quadratæ.
Ergo ſi ita natura compoſuit
corpus hominis, vti proportionibus membra ad ſummam figurationem
eius reſpondeant:
cum cauſa conſtituiſſe videntur antiqui, vt etiam in
operum perfectionibus ſingulorum membrorum ad vniuerſam figuræ
ſpeciem habeant commenſus exactionem.
Igitur cum in omnibus operi-
bus ordines traderent, id maximè in ædibus Deorum, in quibus operum
laudes &
culpæ æternæ ſolent permanere. Nec minus menſurarum ratio-
nes, quæ in omnibus operibus videntur neceſſariæ eſſe, ex corporis mem-
bris collegerunt, vti digitum, palmum, pedem, cubitum, &
eas diſtribue-
runt in perfectum numerum, quem Græci {τέ}λ{ει}ομ dicunt.
Perfectum
autem antiqui conſtituerunt numerum, qui decem dicitur, nanq;
ex ma-
nibus denarius digitorum numerus, ex digitis verò palmus, &
ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index