Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (84) of 795 > >|
9884DISSERTATIO arcte cohærens cum crucibulo, ſpongioſa, cujus pars ſuperior co-
lorem gryſeum, inferior rufeſcentem habebat:
ambas diverſi co-
loris partes a ſe ſollicite ſeparavi, ſperans me hoc modo ex Magne-
te ſejunxiſſe iners ab attrahenti;
maſſa utraque in pulverem reda-
cta a Magnete attrahebatur, gryſea tamen fortius, rufa debi-
lius.
3. Ex quo progreſſu concludebam Magnetem eſſe revera corpus
aliquod compoſitum ex terra nigra, inerti, &
ex aliqua alia mate-
ria, in qua vis potiſſimum reſidet;
ſed hæc tenaciſſime adhæret ſuæ
Terræ, atque ideo nondum in hac operatione ſeparata penitus fuit;
tum enim in Terra nihil virium deprehendi debuiſſet, & in pul-
vere gryſeo major attractio.
4. Pulverem itaque hunc gryſeum nitebar in ulteriori operatione
perfectius ſeparare a ſua Terra, ipſique admiſcui Salis Marini æqua-
lem quantitatem, atque in crucibulo urſi per 3 horas in Igne vehe-
mentiſſimo rotæ, vi carbonum Ligneorum &
foſſilium; refrigeratis
deinde omnibus, pulvis erat ejuſdem coloris ac ante, &
qui a Ma-
gnete attrahebatur ut ante, necita ullam obtinui partium terreſtrium
ab aliis ſeparationem:
adeoque vel id quod maxima vi gaudet, avo-
lavit, vel in hac operatione ignis nihil mutationis induxit:
hac
igitur via non amplius pergendum eſſe ratus ſum, quia pulvis ab hoc
fortiſſimo Igne non mutatus fuit.
5. Adeoque explorabam, an non tantopere aperuiſſem Magnetem,
ut ex eo nunc elicere poſſem Tincturam:
hunc in finem pulveri af-
fuſa fuit aqua, cum qua digeſſi 8 diebus;
ſed Sal modo in aqua ſol-
vebatur, cæteroquin nulla oriebatur Tinctura:
quo viſo affudi pul-
veri copioſam aquam, eum lavi effundendo ſalſam, &
reaffunden-
do inſipidam, donec aqua penitus inſipida redibat:
poſtea pulvis
exſiccatus exhibebat eundem colorem, quem pulvis Magnetis ante
ullam cum eo inſtitutam operationem, &
iterum æque fortiter â
Magnete attrahebatur:
in principio, quando ſupra eum tenetur
Magnes, aliquantum ſilet virtus, ſedelapſo uno alterove Secundo Mi-
nuto, attractio fit, pulvis qui ſemel attractus fuit &
abſterſus dein-
ceps, multo facilius de novo attrahitur, atque ad majorem diſtan-
tiam a Magnete commovetur, elevatur, ipſique advolat:
hæcſola
eſt differentia, quam ignis vehementis tortura pulveri intulit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index