Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
101 383
102 384
103 385
104 386
105
106 386
107
108 387
109
110 389
111 390
112 391
113 392
114 393
115 394
116 395
117 396
118 397
119 398
120
< >
page |< < (380) of 568 > >|
98380CHRISTIANI HUGENII M L rectangulo contento lineis B L, S P: rectangulum au-
tem B L P majus eo quod ſub B L, S P continetur:
erit
quadratum N L majus quadrato M L, &
N L linea major
quam M L.
Idem autem continget ubicunque inter B & S
aliqua ordinatim applicabitur.
Igitur partem circumferentiæ
B F totam extra parabolam ferri neceſſe eſt, eâdemque ra-
tione partem B G.
Rurſus quia rectangulum B D P æquale
eſt quadrato D A;
rectangulum verò ſub B D, S P conten-
tum quadrato D H;
erit H D major quam A D potentiâ,
ideoque &
longitudine. Idemque eveniet ubicunque inter
S, D, ordinatim aliqua applicabitur.
Quare partes circum-
ferentiæ F A, itemque G C intra parabolam cadent.
Fiunt
igitur ſpatia quædam F N B M, &
B Q G, itemque alia
H F A, G C K.
Quorum hæc cum tota ſint infra lineam
F G, etiam centrum commune gravitatis eorum infra eandem
erit.
At parabolicæ portionis H B K centrum grav eſt in
ipſa F G, nimirum S punctum .
Ergo partis 118. lib. 2.
Archim. de
Æquipond.
A F M B Q G C centrum grav.
erit ſupra rectam F G.
Sed ſupra hanc ſitum quoque apparet centrum grav. ſpatio-
rum F M B N, B Q G, quum tota ſint ſupra ipſam
F G.
Ergo & ſpatii ex hiſce duobus & A F M B Q G C
compoſiti, hoc eſt, portionis circuli A B C centrum grav.

ſupra lineam F G reperietur:
quumque ſit in B D diametro,
minus aberit à vertice B quam punctum S.
Quod erat oſten-
dendum.
Theor. XV. Propos. XVIII.
CIrculi portio ſemicirculo minor ad inſcriptum
triangulum maximum majorem rationem habet
quam ſeſquitertiam, minorem vero quam diameter
portionis reliquæ tripla ſeſquitertia ad circuli diame-
trum cum tripla ea, quæ à centro circuli pertingit
ad portionis baſin.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index