Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
[41.] R
[42.] @
[43.] T
[44.] V
[45.] Z
[46.] Laus Deo, & Beatæ Virgini, Sanctoque Ignatio Loyolæ. FINIS.
[47.] *DE IGNE* *DISSERTATIONUM* *PHYSICARUM*
[48.] *DE IGNE* *DISSER TATIONUM* *PHYSICARUM* Pars Posterior AUCTORE PAULO CASATO SOCIETATIS JESU PLACENTINO. DE IGNIBUS TERRÆ, AËRIS, COELI, ET VIVENTIUM.
[49.] EXCUDEBANT PARMÆ, MDCXCIV. Albertus Pazzonus, & Paulus Montius Socii. SUPERIORUM PERMISSU.
[50.] SERENISSIMO MAGNO HETRURIÆ DUCI *COSMO TERTIO* PAULUS CASATUS SOCIETATIS JESU FELICITATEM.
[51.] *THYRSUS GONZALEZ* PRÆPOSITUS GENERALIS SOCIETATIS JESU.
[52.] AD *LECTOREM.*
[53.] *INDEX* *DISSER TATIONUM.* DISSERTATIO I. De Montibus Flammiferis. DISSERTATIO II. De Ignibus Aëris. DISSERTATIO III. De Calore Viventium. DISSERTATIO IV. An Igneæ ſint Brutorum Animæ. DISSERTATIO V. De Cometis. DISSERTATIO VI. De Ignibus Cæleſtibus. DISSERTATIO VII. De Empyreo.
[54.] DISSERTATIO PRIMA. De Montibus Flammiferis.
[55.] DISSER TATIO SECUNDA. De Ignibus Aeris.
[56.] *DISSERTATIO TERTIA.* *De Calore Viventium.*
[57.] *DISSERTATIO QUARTA.* An Igneæ ſint brutorum animæ.
[58.] DISSERTATIO QUINTA. De Cometis.
[59.] DISSERTATIO SEXTA. *De ignibus Cœleſtibus.*
[60.] DISSERTATIO SEPTIMA. De Empyreo.
[61.] FINIS.
[62.] *INDEX* *RERUM PR ÆCIPUARUM.* A
< >
page |< < (87) of 672 > >|
9987An exuſtione noua ſubstantia gignatur. δὲ ὲνεργ{εί}α: quia nimirum actu eſt id, ad quod conſtituendum
natæ atqueaptę ſunt partes Materiæ;
neque alia eſt cauſa, cur
potentiâ ſphæra ſit actu ſphæra;
& ſemper in definitione eſt
materia &
actus, Κ{αὶ} ἀ{εὶ} τοῦ λόγου τὸ {με\‘ν} ὕλη, τὸ δὲ ἐνέργ{ει}ά
ἐςιν.
Maur. Si itaque ex his animum referamus ad Formæ defini-
tionem, quam 2.
Phyſ. text. 28. attulit, ſemperque conſtantiſ-
ſime retinuit, τὸ {εἳ}δος ἐςιν ὁ λόγος, ὁ τοῦ Τί {ἦν} {εἶ}ν{αι}.
ὄὶον τοῦ διὰ
πασῶν, τὰ δύο πρὸς ἔν:
intelligimus cuiuſque rei Formam nil aliud
eſſe pręter rationem Eſſentiæ rei illius;
quemadmodum illius,
quæ Diapaſon, à noſtris Octaua, dicitur, Conſonantiæ Forma
eſt Ratio dupla inter ſonos conſonantes.
Quapropter hęc mecum
ipſe reputo.
Conſonantia Diapaſon nil aliud eſt prętèr duos pa-
riter editos ſonos Rationem duplam habentes, ſeu nil aliud eſt-
pręter Rationem duplam ſonorum.
Et quidem, ſi mente ſe-
cernamus ſonos ſa4;
Ratione, illi ſunt Materiâ Conſonantię, Ra-
tio autem dupla ſonorum eſt Forma ipſius Diapaſon, cuius de-
finitionem vtraque ingreditur, re enim ipſâ nihil exiſtit Phyſi-
cum pręter ſonorum ipſorum gradus, alterum contentum, alte-
rum remiſſum, qui eam Rationem habentes ſimul emiſſi, fieri
non poteſt, quin ſibi viciſſim conſonent.
Aurichalcum ex ęre
&
lapide calaminari conflatur, nec quicquam habet pręter illa
duo;
quæ ſi ſingillatim conſiderentur tanquam plura ad id nata
atqueapta, vt permiſceantur, aurichalci Materiam intelligimus;
at ipſa complexio ęris lapidiſque calaminaris permiſtorum, For-
ma eſſe videtur &
ratio aurichalci naturam, ſeu mauis eſſen-
tiam, conſtituens.
Idem prorſus in pharmacis omnibus compoſitis
obſeruatur, quorum Materia ſunt Medicamenta ſimplicia, For-
ma verò eorum complexio orta ex permiſtione, vi cuius notio-
nem vnam mentibus noſtris ingerit à ſimplicium notionibus di-
uerſam.
Cum autem diſſimiles ſint complexiones pro materię
diſſimilitudine, diſſimiles pariter conſtat eſſe formas;
Neque enim
Theriacę, aut Elixir, Forma eſt plurium complexio generatim
ſumpta, ſed huius quidem horum ſimplicium Medicamentorum,
aut particularum ex ijs deſumptarum, illius verò illorum com-
plexio.
Quìd igitur, ſi hęc pariter ad Naturę opera traducantur?
ita vt ſimplices naturę Materię munere fungantur, earum autem
certa complexio Forma ſit, vi cuius certa corpora conſtituantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index