Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
41
41 (21)
42
42 (22)
43
43 (23)
44
44 (24)
45
45 (25)
46
46 (26)
47
47 (27)
48
48 (28)
49
49 (29)
50
50 (30)
< >
page |< < (79) of 530 > >|
9979DE ARCHITEC. LIB. III. pes eſt iuuentus. Sicut autem in vtriſq; palmis ex articulis ab natura de-
cem ſunt perfecti, ita etiam Platoni placuit, eſſe eum numerum ea re per-
fectum, quod ex ſingularibus rebus, quæ μόυα{δι}ες apud Græcos dicun-
tur, perficitur decuſsis, quæ ſimul ac vndecim aut duodecim ſunt factæ,
quod ſuperauerint, non poſſunt eſſe perfectæ, donec ad alterum decuſsim
peruenerint:
ſingulares enim res, particulæ ſunt eius numeri. Mathema-
tici verò contra diſputantes, ea re perfectum eſſe dixerunt numerum, qui
ſex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus ſex nu-
mero conuenientes:
ſic ſextantem, vnum: trientem, duo: ſemiſſem, tria:
beſſem, quem διμοιρομ dicunt, quatuor: quintarium, quem Πγυτάμοιρομ
dicunt, quinque, perfectum ſex.
Cum ad ſupputationem creſcat ſupra ſex
adiecto aſſe, ἐφεκ{το}μ:
cum facta ſunt octo, quod eſt tertia adiecta, tertia-
rium, qui ἐπί***ι{το}ς dicitur, dimidia adiecta cum facta ſunt nouem, ſeſqui-
alterum, qui ***μιόλι{ος} appellatur:
duabus partibus additis & decuſsi fa-
cto, beſalterum, quem ἐπιδίμοιρομ vocitant, in vndecim numero, quod
adiecti ſunt quinque, quintarium, quod ἐπιπρυτάμοιρομ.
Duodecim au-
tem, quod ex duobus ſimplicibus numeris eſt effectus, {δι}υπλα{οί}ωυα.
Non
minus etiam, quod pes hominis altitudinis ſextã habet partem, ita etiam
ex eo quod perſicitur pedum numero, corpus his ſex altitudinis termi-
nando, eum perfectum conſtituerunt, cubitumq́;
animaduerterunt ex ſex
palmis conſtare, digitis viginti quatuor.
Ex eo etiam videntur ciuitates
Græcorum feciſſe, vti quemadmodum cubitus eſt ſex palmorum, ita in
drachma quoque eo numero vterentur.
Illæ enim æreos ſignatos vti aſ-
ſes, ex æquo ſex, quos obolos appellant, quadrantesq́;
obolorum, quæ alij
dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis vigintiquatuor in drachma
conſtituerunt.
Noſtri autem primo decem fecerunt antiquum nume-
rum, &
in denario denos æreos aſſes conſtituerunt, & ea re compoſitio
nummi ad hodiernum diem denarij nomen retinet;
etiamq́; quartam eius
partem, quod efficiebatur ex duobus aſsibus &
tertio ſemiſſe, ſeſtertium
vocitauerunt.
Poſtea quoniam animaduerterunt vtroſque numeros eſſe
perfectos, &
ſex & decem, vtroſq; in vnum coniecerunt, & fecerunt perfe-
ctiſsimum decuſsiſſexis.
Huius autem rei autorem inuenerunt pedem.
Ecubito enim cum dempti ſunt palmi duo, relinquitur pes quatuor pal-
morum.
Palmus autem habet quatuor digitos, ita efficitur vti habeat pes
ſexdecim digitos, &
totidem aſſes æreos denarius. Ergo ſi conuenit ex ar-
ticulis hominis numerum inuentum eſſe, &
ex membris ſeparatis ad vni-
uerſam corporis ſpeciem, ratæ partis commenſus fieri reſponſum, relin-
quitur vt ſuſcipiamus eos, qui etiam ædes Deorum immortalium conſti-
tuentes, ita membra operum ordinauerunt, vt proportionibus &
ſymme-
trijs ſeparatæ atque vniuerſæ, conuenientes efficerentur eorum diſtribu-
tiones.
Aedium autem principia ſunt: è quibus conſtat figurarum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index