Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
91
91 (77)
92
92 (78)
93
93 (79)
94
94 (80)
95
95 (81)
96
96 (82)
97
97 (83)
98
98 (84)
99
99 (85)
100
100 (86)
< >
page |< < (85) of 361 > >|
9985SECTIO QUARTA. E H obſervavi effluente aqua per N M, ſimulque amplitudinem jactus exa-
minavi.
Duo hæc vidi, quæ prima fronte ſibi contradicere fere videntur; de-
ſcenſus ex C D in E H tardior factus eſt quam in præcedenti experimento
fuerat, &
nunc duravit 10. min. ſec. & tamen amplior fuit jactus P Q pro ea-
dem altitudine o P;
jam enim erat P Q = 10. poll. 10. lin.
Ambo Phænomena ita explico: ob foramen e, quod fuit factum prope
G F quodque aëri liberum tranſitum concedit, ſolvitur nexus, quem alias
inter ſe habent aquæ in tubo, nec proin aliter transfluunt aquæ ubi eſt fo-
raminulum e, quam ſi eo ipſo in loco eſſet reſciſſus tubus;
fluerent autem
tardius, quod paſſim demonſtravi, ſi tubus G N M F ceu divergens brevior
fieret.
Quod porro aquæ quamvis minori quantitate, tamen majori impetu per
orificium N M non mutatum fluere poſſint ſine implicita contradictione, ra-
tio eſt permixtio aëris cum aqua;
nam aër perpetuo irruit in tubum per fo-
raminulum e &
una cum aqua effluit per N M. Denique phænomenon illud,
quod aquæ actu celerius fluant per M N aperto, quam clauſo foramine e,
aliter explicari non poſſe mihi videtur, quam quod impedimenta extrinſeca
minus agant in aquam aëre rarefactam quam naturalem.
Ad theoriam aquarum, quæ ex vaſis ampliſsi-
mis à puncto quietis usque ad datum veloci-
tatis gradum effluunt.
Experimentum 9.
Quum aquæ per foramen in lamina tenui factum ex vaſe ampliſſimo
effluunt, prima ſtatim guttula omni velocitate, quæ altitudini aquæ ſupra fo-
ramen debetur, erumpit.
Conforme hoc eſt cum theoria §. 11. indicata, ſi vas ſit revera
infinitum, &
quamvis etiam non fuerit ſenſu Geometrico infinitum,
dummodo ſit valde amplum, nulla pariter guttula ab initio fluxus ob-
ſervari poteſt, quæ non maxima velocitate effluxerit:
Phænomenon hoc
explicui §.
14. cum nempe vi theoriæ in caſu particulari aliquo ibidem re-
cenſito vix una aut duæ guttulæ ſenſibiliter à jactu maximo deficere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index