Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
91
91 (376)
92
92
93
93
94
94
95
95 (377)
96
96 (378)
97
97 (379)
98
98 (380)
99
99 (381)
100
100 (382)
< >
page |< < (381) of 568 > >|
99381DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA.
SIt portio ſemicirculo minor, cui inſcriptum triangulum
11TAB. XL.
Fig. 4.
maximum A B C.
Diameter autem portionis ſit B D; &
diameter circuli à quo portio reſecta eſt, B F, centrum E.
Oſtendendum eſt primo, portionis A B C ad triangulum in-
ſcriptum majorem eſſe rationem quam ſeſquitertiam.
Eſto
portionis A B C centrum grav.
punctum G, & ſecetur D F
in H, ut ſit H D dupla reliquæ H F.
Quoniam igitur F B eſt dupla E B; D B autem minor
quam dupla G B.
Erit major ratio F B ad B D, quam E B
ad B G.
Et per converſionem rationis, minor B F ad F D,
quam B E ad E G.
Et permutando minor B F ad B E,
(quæ proportio dupla eſt) quam F D ad E G.
Igitur F D
major eſt quam dupla E G.
Ipſius autem F D duas tertias
continet H D.
Ergo H D major eſt quam ſeſquitertia E G.
Sicut autem H D ad E G, ita eſt portio A B C ad inſcri-
ptum ſibi triangulum:
hoc enim antehac demonſtravimus in
Theorematis de Hyperboles Ellipſis &
Circuli quadratura . 22Vide ſupra
p. 324.
Itaque major eſt ratio portionis ad inſcriptum triangulum
A B C quam ſeſquitertia.
Quod autem ad triangulum A B C portio minorem ha-
beat rationem quam tripla ſeſquitertia ipſius D F ad diame-
trum circuli B F unà cum tripla E D, id nunc oſtendemus.
Secetur diameter portionis in R, ut B R ſit ſeſquialtera re-
liquæ R D.
Ergo cadit R punctum inter G & D 33per præced. niam poſitum fuit G centrum gravitatis in portione A B C.
Quumque portionis ad inſcriptum triangulum eadem ſit ra-
tio, quæ H D ad E G, ut modo dictum fuit;
minor au-
tem ſit ratio H D ad E G, quam H D ad E R:
Erit
propterea minor quoque portionis ad inſcriptum triangulum
ratio quam H D ad E R, ſive quam H D quinquies ſum-
pta ad quintuplam E R.
Atqui H D, (cum ſit æqualis
duabus tertiis D F) quinquies ſumpta æquabitur decem ter-
tiis, hoc eſt, triplæ ſeſquitertiæ D F.
E R verò quæ con-
tinet E D &
duas quintas ipſius D B, ſi quinquies ſuma-
tur, æquabitur duplæ B D &
quintuplæ E D; hoc eſt,
duplæ totius E B atque inſuper triplæ E D.
Igitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index