Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
< >
page |< < (47) of 389 > >|
9947PARS PRIMA. cto. Illud ſane mihi eſt evidens, nihilo magis occultam eſ-
ſe, vel explicatu, &
captu difficilem productionem motus per
haſce vires pendentes a certis diſtantiis, quam ſit productio
motus vulgo concepta per immediatum impulſum, ubi ad
motum determinat impenetrabilitas, quæ itidem vel a corpo-
rum natura, vel a libera conditoris lege repeti debet.
103. Et quidem hoc potius pacto, quam per impulſinem,
11Sine impul-
ſione meliusex.
plicatam eſſe
hucuſque Na-
turam, & me-
lius explican-
dam impoſte-
rum.
in motuum cauſas, &
leges inquirendum eſſe, illud etiam
ſatis indicat, quod ubi huc uſque, impulſione omiſſa, vires
adhibitæ ſunt a diſtantiis pendentes, ibi ſane tantummodo ac-
curate deſinita ſunt omnia, atque determinata, &
ad calcu-
lum redacta cum phænomenis congruunt ultra, quam ſperare
liceret, accuratiſſime.
Ego quidem ejuſmodi in explicando,
ac determinando felicitatem nuſquam alibi video in univerſa
Phyſica, niſi tantummodo in Aſtronomia mechanica, quæ
abjectis vorticibus, atque omni impulſione ſubmota, per gra-
vitatem generalem abſolvit omnia, ac in Theoria luminis,
&
colorum, in quibus per vires in aliqua diſtantia agentes,
&
reſlexionem, & refractionem, & diffractionem Newtonus
expoſuit, ac priorum duarum potiſſimum leges omnes per
calculum, &
Geometriam determinavit, & ubi illa etiam,
quæ ad diverſas vices facilioris tranſmiſſus, &
facilioris re-
flexionis, quas Phyſici paſſim relinquunt fere intactas, ac
alia multa admodum feliciter determinantur, explicanturque,
quod &
ego præſtiti in diſſertatione de Lumine, & præſtabo
hic in tertia parte;
cum in ceteris Phyſicæ partibus plerum-
que explicationes habeantur ſubſidiariis quibuſdam principiis
innixæ, &
vagæ admodum. Unde jam illud conjectare li-
cet, ſi ab impulſione immediata penitus recedatur, &
ſibi con-
ſtans ubique adhibeatur in Natura agendi ratio a diſtantiis
pendens, multo ſane facilius, &
certius explicatum iri cetera;
quod quidem mihi omnino ſucceſſit, ut patebit inſerius, ubi
Theoriam ipſam applicavero ad Naturam.
104. Solent & illud objicere, in hac potiſſimum Theo-
22Non fieri ſal-
tum in tranſitu
a vi attractiva
ad repulſivam.
ria virium committi ſaltum illum, ad quem evitandum ea
inprimis admittitur:
ſieri enim tranſitum ab attractionibus ad
repulſiones per ſaltum, ubi nimirum a minima ultima re-
pulſione ad minimam primam attractionem tranſitur.
At iſti
continuitatis naturam, quam ſupra expoſuimus, nequaquam
intelligunt.
Saltus, cui evitando Theoria inducitur, in eo
conſiſtit, quod ab una magnitudine ad aliam eatur ſine tranſi-
tu per intermedias.
Id quidem non accidit in caſu expoſito.
Aſſumatur quæcunque vis repulſiva utcunque parva; tum quæ-
cunque vis attractiva.
Inter eas intercedunt omnes vires re-
pulſivæ minores uſque ad zero, in quo habetur determina-
tio ad conſervandum præcedentem ſtatum quietis, vel mo-
tus uniformis in directum;
tum omnes vires attractivæ a

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index