Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
91
91 (85)
92
92 (86)
93
93 (87)
94
94 (88)
95
95 (89)
96
96 (90)
97
97 (91)
98
98 (92)
99
99 (93)
100
100 (94)
< >
page |< < (93) of 778 > >|
9993OPTICAE LIBER III. ipſam collata. Fines enim rebus uiſis inſenſibiles eligit in longitudine tẽperata exiſtimatio uiden-
tis:
unde non abſconduntur partes toti proportionales. Quare corpus nõ apparet minus, quàm ha-
beat ueritas eius.
Amplius, ſicut dictũ eſt in ſuperioribus, [38 n 2] magnitudo nõ acquiritur in cor
pore, niſi ex lõgitudinis & anguli collatione:
& iã dictũ eſt, quòd eximmoderata lõgitudine apparet
minor angulus:
quia minor eſt in ueritate. Sed remotionis nõ fit diſcretio. Iã enim ſuprà patuit [39 n
2] quòd remotio moderata cõprehenditur per corpora interpoſita:
immoderata uerò minimè.
ergo remotio rei uiſæ ſit ignota:
fiet fortaſsis collatio ipſius ad longitudinẽ notã, & æſtimabit eã mi
norem.
Quare putabitur minor & in angulo minoritas, & in longitudine, quã ſit in ueritate: unde er
ror in corporis quãtitate.
Et quãtò augmẽtabitur longitudo, tantò inualeſcet error. Et adeò poterit
augmentari lõgitudo, ut æſtimetur quãtitas corporis quaſi punctualis.
Et ſi ultrà creuerit lõgitudo,
occultabitur uiſui corpus illud.
Simili modo accidit corporis occultatio in lõgitudine tẽperata, nõ
ex ipſa remotione, ſed ex coloris corporis debilitate.
Et patet occultationem fieri ex debili colore.
Quoniã ſi loco huius corporis in eadem longitudine ſtatuatur corpus eiuſdẽ quantitatis, in quo ſit
fortitudo coloris, nõ latebit uiſum, ſicut corpus, in quo fuerat coloris debilitas.
Quare aliquãdo oc-
cultat corpus uiſui, non elongatio, nõ diminuta quãtitas, ſed ſola coloris debilitas.
Amplius, aliquã-
do euenit corporis occultatio ex coloris eius ſimilitudine, cũ interpoſitorum ipſi & uiſui corporũ
colore:
& hoc in tẽperata longitudine. Vnde corpus albũ à longè poſitũ, effuſa niue ſuper ſupficiem
interiacẽtis terrę, non diſcernitur:
niue uerò remota percipitur. Et palã, quòd erat occultatio ex hac
colorũ identitate.
Quoniã ſi loco illius corporis opponatur uiſui ab eadem remotione corpus ęqua
le alterius coloris, non occultabitur.
Cũigitur aliqua res oppoſita uiſui nõ քcipitur, poterit eſſe cau
ſa abſconſionis ſuperfluitas elõgationis, ad partem uiſus inſenſibilẽ formã dirigentis, uel quaſi pun
ctualẽ.
Quòd ſi in partẽ uiſus ſenſibilẽ forma inciderit: poterit iterũ pręterire uiſum, uel propter co-
loris remiſsionẽ, uel colorũ rei uiſę & corporũ interiacentiũ conformitatẽ.
A mplius accidit error in
rei uiſę quantitate, etiã in longitudine tẽperata.
Quoniã corpore aliquo ſecondũ moderationẽ elon
gato & uiſo:
occultabuntur uiſui partes eius minutę: quę quidẽ in minore elongatione apparent, li-
cet fortaſsis non plenè:
& paululũ amplius elongatæ iterum, minus plenè. Et minuetur cõprehẽſio
nis plenitudo, inualeſcente remotionis augmento:
donec occurrat partiũ occultatio: licet nõ egre-
diatur tẽperantiam illa elongatio.
Iterũ immoderata remotione pars aliqua plenè cõprehenditur,
aliqua minimarum eius partium occultatur.
Quoniã elongatio rei egreſſa eſt à temperamento pro-
portionato ad partes illas, licet non reſpectu totius corporis, aut cõprehenſę partis.
Et licet nota ſit
hominihęclongitudo:
tñ accidit error in cõprehenſione quãtitatis partium: & hoc propter angulũ,
ſub quo pars cõprehenditur, cuius capacitas minor æſtimatur, ꝗ̃ habeat ueritas.
Et cauſſa apparen-
tiæ minoritatis eius, eſt ex punctis terminalib.
ſectę partis, in uiſu partẽ occultantib. & anguli capa-
citatem conſtringentib.
Igitur cũ immoderata ſuerit rei uiſæ ab aliquo diſtantia: proueniet error in
eius quantitate dupliciter:
& ex anguli minoritate: & exlõgitudinis incertitudine. In moderata ue-
rò longitudine erit error in quantitate minutarũ partium ex errore anguli tantùm.
Et hæ ſunt cauſ-
ſæ, quare corpus æſtimetur minus, quàm ſit in longitudine temperata.
Immoderatio longitudinis
aliquando errorem inducit maioritatis.
Vnde in longitudine immoderata, minima ſcilicet, qñ cor-
pus uiſum fuerit multùm uicinum uiſui, uidebitur corpus maioris quantitatis, quàm in longitudi-
ne temperata, uel quàm ſit reuera:
& hoc duplici de cauſſa. Quoniã, ut dictũ eſt [38 n 2] intellectus
longitudinem & angulum conſiderat, & inde quantitatem corporis ſyllogizat.
Et in hac elongatio-
ne angulus pyramidis eſt ualde magnus:
& elongatio corporis nõ æſtimatur, niſi à uiſus ſuperficie
ad ſuperficiem corporis.
Non enim poteſt cadere in uiſus æſtimationẽ lõgitudo, ad interiora uiſus
penetrans à corpore uiſo:
cũ pars eius interior radijs non ſubiaceat, nec menſurari à uiſu queat. Syl
logizat igitur uiſus ex anguli capacitate & tota longitudine.
Vera aũt remotio corporis attenditur
ſecundum lineam à centro oculi ad corpus procedentem:
cum reſpectu centri fiat conſideratio an-
guli.
Et in temperata corporis diſtantia ſemidiameter oculi, qua uera corporis elongatio excedit
apparentem, inſenſibilis eſt, reſpectu totalis diſtantiæ corporis.
Vnde non facit errorem in longitu
dinis æſtimatione:
ſed corpore circa oculum exiſtente, erit magnitudo ſemidiametri proportiona-
lis diſtantiæ corporis proportione ſenſibili.
Erit enim aliquando maior, aliquando ęqualis, aliquan
do minor, ſed proportione modica, uelut ſubdupla, uel huiuſmodi.
Vnde in propinquitate rei uiſæ
excrementum anguli pyramidalis, & ſenſibilis minoritas longitudinis æſtimatæ, reſpectu ueræ, in-
ducunt apparentiam maioritatis in corpore.
27. In diuiſione, & continuatione & numero 109 p 4.
IMmoderata extenſio remotionis errorẽ inuehit diſtinctionis. Pariete enim aliquo à lõgè uiſo, ſi
in parte eius fuerit color tenebroſus:
fiet uidenti fides, colorẽ illũ eſſe diſtinctionem partiũ: un-
de continuum ex hoc errore reputabitur diſcretum.
Similiter ſi prope parietem illum creſcat al
titudo herbarum, uidebitur forſan diſtinctio partium, inter quas fuerit pars occulta ab omni oppo
ſitione herbarum:
Vnde non reputabitur paries aliquid continuum. Pari modo luce ſolis in parie-
tem deſcendente non multùm forti:
ſi corpus aliquod umbram iaciat, quæ umbra in parietem ca-
dat:
accidet error idem in partium, ſine intermedio, ſeparatione. Palàm ergo, quòd error diſtinctio
nis in ſyllogiſmo eſt ex immoderatione remotionis.
Longitudo à moderatione egreſſa erroris con
tinuitatis eſt cauſſa.
Corpora enim à longè uiſa in colore ſimilia ſibi, propinqua credũtur cõtinua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index