DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 288 > >|
1
COROLLARIVM III.
Ex hoc quoq; elici poteſt, ſi duæ fuerint poten
tiæ, vna in A, altera in B, & vtraq; ſuſtentet
pondus E; potentiam in A ad potentiam in B eſ­
ſe, vt BC ad CA.
Vectis enim BA fungi­
tur officio duorum vectium;
& AB ſunt tanquam duo
fulcimenta, hoc eſt quan­
do AB eſt vectis, & poten
tia ſuſtinens in A; erit eius
88[Figure 88]
fulcimentum B.
Quando verò BA eſt vectis, & potentia in B;
erit A fulcimentum: & pondus ſemper ex puncto C remanet ſu­
ſpenſum.
& quoniam potentia in A ad pondus E eſt, vt BC ad
BA; vt autem pondus E ad potentiam, quæ eſt in B, ita eſt
BA ad AC; erit ex æquali, potentia in A ad potentiam in B, vt
BC ad CA.
& hoc modo facilè etiam proportionem, quæ in
Quæſtionibus Mechanicis quæſtione vigeſima nona ab Ariſtotele
ponitur, nouiſſe poterimus.
22 Quinti.
COROLLARIVM IIII.
Eſt etiam manifeſtum, vtraſq; potentias in A,
& B ſimul ſumptas æquales eſſe ponderi E.
Pondus enim E ad potentiam in A eſt, vt BA ad BC; & idem
pondus E ad potentiam in B eſt, vt BA ad AC; quare pondus
E ad vtraſq; potentias in A, & B ſimul ſumptas eſt, vt AB ad BC
CA ſimul, hoc eſt ad BA.
pondus igitur E vtriſq; potentiis ſimul
ſumptis æquale erit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index