DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1
ALITER.
90[Figure 90]
Sit vectis AB, cuius fulcimentum B; & ex puncto A ſit pon­
dus C ſuſpenſum; ſitq; potentia in D ſuſtinens pondus C.
Dico
vt AB ad BD, ita eſſe potentiam in D ad pondus C.
Produca
tur AB in E, fiatq; BE æqualis ipſi BA; & ex puncto E appen
datur pondus F æquale ponderi C; & vt BD ad BE, ita fiat pon
dus F ad aliud G, quod ex puncto D ſuſpendatur.
pondera FG
æqueponderabunt.
& quoniam AB eſt æqualis BE, & pondera
FC æqualia; ſimiliter pondera FC æqueponderabunt.
Pondera
verò FGC ſuſpenſa in vecte EBA, cuius fulcimentum eſt B, non
æqueponderabunt; ſed ex parte A deorſum tendent.
Ponatur igi
tur in D tanta vis, vt pondera FGC æqueponderent; erit po­
tentia in D æqualis ponderi G: pondera enim FC æqueponde­
rant, & potentia in D nil aliud efficere debet, niſi ſuſtinere pon­
dus G ne deſcendat.
& quoniam pondera FGC, & potentia in
D æqueponderant, demptis igitur FG ponderibus, quæ æquepon
derant; reliqua æqueponderabunt, ſcilicet potentia in D ponderi C.
hoc eſt potentia in D pondus C ſuſtinebit, ita vt vectis AB ma­
neat, vt prius.
& cùm potentia in D ſit æqualis ponderi G, & pon­
dus C æquale ponderi F; habebit potentia in D ad pondus C ean
dem proportionem, quam EB, hoc eſt AB ad BD.
quod de­
monſtrare oportebat.
COROLLARIVM I.
Ex hoc etiam pàtet, vt prius, ſi coftituatur pon
dus fulcimento B propius, vt in H; à minori po­
tentia pondus ipſum ſubſtineri debere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index