Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1Ariſt. vt ſuperiora, ob Geographiæ illius ſeculi imperfectionem, nuſquam
enim in tota Liguria quidpiam tale reperitur.
De Terræ rotunditate.
151
Svmma 4. cap. 2. quod eſt de permutatione, & viciſſitudine aquarum,
& continentis.
Pergratum Lectori fore exiſtimaui, nec alienum ab
inſtituto, ſi occaſione huius permutationis maris, ac terræ, rem ex­
poſuero ſcitu digniſſimam, quam pridem obſeruare cœpi, ac in dies
obſeruo, præſertim cum nullus præteritorum ſcriptorum, quod ſciam, eam
literis mandauerit: Terræ ſcilicet totius molem paulatim reduci ad perfe­
ctam ſphæricitatem, ita vt aliquando neceſſe ſit futurum ipſam à mari inun­
dari, atque omninò inhabitabilem reddi.
Primum igitur illud ex ſacris lite­
ris ſtatuendum, orbem terræ in ſuo primordio fuiſſe ab opifice rerum om­
nium, figura ſphærica donatum, hoc eſt abſque montium eminentijs, atque
vallium depreſſionibus.
quod patet ex eo, quia tunc tota Mari obtegebatur,
ita vt minimè apta eſſet animantibus ad inhabitandum.
redditam verò ha­
bitabilem, cum ipſius conditor quandam ipſius partem humiliorem, & quan­
dam eminentiorem effeciſſet; transferendo nimirum maximam terræ por­
tionem ex vno loco in alium, vnde illic maris concauitas, iſtic verò mon­
tium ſublimitas emerſit.
quo facto aquæ omnes in loca illa decliuiora ſua
ſpontè receſſerunt, quæ aquarum congregatio Mare appellatum eſt.
Hine
nonnulli auctores grauiſſimi aſſerere non dubitarunt, montes conflatos fuiſ­
ſe ex terra illa, quæ locum illum occupabat, quem poſtea maria inuaſerunt.
quæ cum ita ſint. ſequitur terram nunc eſſe extra naturalem ſuam figuram, &
propterea in quodam ſtatu violento, violentum autem nullum perpetuum.
præ­
terea cum terra ſit grauior quàm aqua, nulla ratione deberent terræ partes
ſuperiores a quæ ſuperficiem ſuperare, cuius tamen contrarium accidit, nam
ſuperficies ipſa terræ, & multò magis montana loca ſuperficiem maris cuiuſ­
uis non parum ſuperant; quæ altera violentia terræ, & aquæ ineſt, & ideò
minimè mirum eſt, imò vtriuſque naturæ valdè conueniens terram redire ad
priſtinam, ac primigeniam figuram, ex qua conſectarium erit aquam quoque
ſuam pariter illam ſibi primæuam recuperaturam eſſe figuram.
cauſam au­
tem reſtauratricem huius terrenæ rotunditatis eſſe aquas tum pluuiales, tum
fluuiales iamdiù obſeruauimus, vt ex ſequentibus obſeruationibus patebit.
Primò, videmus flumina quotidie montium radices corrodere, ac quaſi
ſuffodere, ita vt paſſim ex hoc, vel illo monte magnas faciant ruinas, ac prę­
cipitia, atque hinc inde prærupti appareant montes, vt meritò legamus apud
Iob cap. 14. alluuione paulatim terra conſumitur.
humum porrò illam ex
montibus delapſam ſemper ad loca humiliora fluuij ſecum detrahunt.
Ex
continua etiam hac inter montes corroſione facta manifeſtè apparet, flumi­
num alueos in montanis modò eſſe humiliores quàm olim, quamuis contra­
rium accidat alueis fluuiorum per plana decurrentium, qui modò altiores
ſunt quam exordio mundi, vt paulò poſt oſtendam.
Illud autem liquidò apparet
ex ſignis, ſeu ſymbolis, ſeu ex ſimilitudine terræ, aut lapidis, quæ in altiſſimis
fluminum ripis hinc inde paſſim videntur, quæ indicio ſunt montes illos iam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index