DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
42
Minorem enim proportionem habet HB ad BD, quàm AB ad
BD.
& quò propius erit fulcimento, adhuc ſemper minorem re­
quiri potentiam.
8 Quinti.
COROLLARIVM II.
Manifeſtum quoq; eſt, potentiam in D ſemper
maiorem eſſe pondere C.
Si enim inter AB ſumatur quoduis punctum D, ſemper AB
maior erit BD.
Et aduertendum eſt haſce, quas attulimus demonſtrationes
non ſolum vectibus horizonti æquidiſtantibus, verùm etiam ve­
ctibus horizonti inclinatis ad hæc omnia oſtendenda commodè
aptari poſſe.
quod ex iis, quæ de libra diximus, patet.
PROPOSITIO IIII.
Si potentia pondus in vecte appenſum mo­
ueat; erit ſpatium potentiæ motæ ad ſpatium
moti ponderis, vt diſtantia à fulcimento ad po­
tentiam ad diſtantiam ab eodem ad ponderis ſu
ſpenſionem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index