Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 355 > >|
1omnes, quibus vbique terrarum, dum in planis ædeficiorum fundamenta ex­
canant, occurrit primò terra quædam, quam ipſi motam appellant, quæ li­
gnis, ruderibus, ferramentis, numiſmatis, ſepulturis, varijsque; rebus per­
mixta eſt; qua eruta, reperitur terra alia, quam nunquam fuiſſe motam, ap­
paret, ex eo quod ſolida, ac benè compacta ſit, neque vllis externis rebus,
præſertim artificiatis admixta, terra illa, quam motam dicunt, variam va­
rijs in locis ſortita eſt altitudinem, prout aquæ plurimum, vel minimum
montanæ terræ huc, vel illuc comportarunt: alicubi vt hic Parmæ erit ſex
vlnarum, alibi viginti, vt Mutinæ; alibi triginta, vt Romæ, nonnullis in lo­
cis.
Comprobatur tandem hæc noſtra obſeruatio ex arte illa, qua per eaſ­
dem fluuiales aquas ſolent, tam loca depreſſiora per aggerationem paula­
tim replere, atque eleuare: quàm etiam altiora per aquarum earumdem cor­
roſionem deprimere.
qua in arte exercitatiſſimum P. Auguſtinum Spernac­
ciatum noſtræ Societatis videmus modo de mandato Summi Pontificis Pa­
dum, ac Renum Bononienſem ob aggerationem ſtagnantes in mari emitte­
re; cui totus hic noſter diſcurſus maximè probatur.
Ex quibus omnibus ſe­
quitur ſuperficiem terræ tam montium, quam planorum quotidie variari.
illam nimirum deprimi, hanc attolli. vnde aliud maximum notandum ſe­
quitur, videlicet hac tempeſtate non eſſe eandem agrorum ſuperficiem, quæ
erat antiquitus, cum in montanis agris ſit multò humilior, in campeſtribus
verò altior, quàm antiqua illa, ac primigenia; quapropter mirum videri
non debet, ſi quorumdam locorum adeò immutata natura eſt, vt quæ olim
generoſa vina ferebant, vel quouis alio eſſent prædita munere, adeò dege­
nerauerint, vt & vina, & alia nullius modò valoris, vel in parua copia pro­
ferant.
Quod verò ad marium aggerationem ſpectat, dicimus ijſdem aquis
magnam arenarum copiam perpetuò importantibus, fieri aggerationem,
hoc eſt littora quotidie magis creſcere, ſeu in mare ingredi, & conſequen­
ter mare recedere.
quod primò Ariſt. teſtimonio in hoc cap. comprobatur,
cum quo pariter ſentiunt veteres Geographi, & Hiſtorici omnes.
Ariſt. igi­
tur in comprobationem huius adducit primò magnam Aegypti aggeratio­
nem; pars enim illa Aegypti, quæ Delta, Nilique; donum appellatur ab He­
rodoto, ex arenis, & limo, ex Aethyopiæ montibus ſimul cum Nilo in mare
delabentibus, eſt conflata, atque antiquo littori addita, cui locum paulatim
mare ceſſit; eſtque; propterea donum Nili appellata, quod ab ipſo illuc are­
nas importante ſit facta.
ſecundum, Ariſt. exemplum eſt Ammonia Regio,
cuius humiliora loca.
f. maritima, palam eſt, inquit, quod aggeratione facta,
fiunt ſtagna, & continens: ſuccedente autem tempore, ſtagnans aqua ob
nouam aggerationem deſiccata eſt, & iam annihilata.
tertium eſt Meotidis
Paludis; At verò, ait, & quæ ſunt circa Meotidem Paludem creuerunt allu­
uione fluuiorum tantum, vt multò minores magnitudine naues, nunc innare
poſſint, quàm anno ab hinc ſexageſimo.
quare ex hoc facilè eſt ratiocinari,
quod & primò, vt multa ſtagnorum, ita & hoc opus eſt fluuiorum, & tan­
dem neceſſe eſt totum fieri ſiccum.
quartum eſt illi Boſphorus Tracius; quod
vnà cum præcedentibus ſatius eſt apud ipſum, vel potius apud eius expoſi­
torem Vicomercatum videre, vt breuitati conſulatur.
Accedit & Plinij te­
ſtimonium, qui tradit multas terras naſci, non ſolum fluminum inuectu, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index