Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (69) of 525 > >|
10669Ioan. de Sacro Boſco. Venus in deferentibus orbibus motui Solis conformantur, ut in Theoricis
planetarum explicatur.
Quare haud iniuria Sol in medio horum collocabi-
tur, ut ſuperiores tres planetas ab inferioribus tribus ſegreget, quandoqui-
dem non eadem ratione vniformitatem motus cum illo obſeruant.
His rationibus addi poteſt, quòd Sol eſt rex, & quaſi cor omnium plane-
tarum;
quare non immerito in medio illorum conſtituetur, quemad modum
rex in medio regni, &
cor in medio animalis collocatur, ut omnibus inde mem
bris æqualiter poſſit ſuccurrere, ac prouidere.
Ita ut quodammodo (ut plerique
iocantur) Reſpublica ex 7.
planetis conſtituatur. Eſt enim Sol omnium rex; Sa-
turnus autem, ob ſenectutem, eius conſiliarius;
Iuppiter, ob magnanimitatẽ, iu-
dex omnium;
Mars dux militiæ; Venus, diſpenſatrix omnium bonorum, inſtar
matrisfamilias;
Mercurius eius ſcriba, ac cancellarius; Luna denique nuntij of-
ficio fungitur.
Vnde & velociſſimum motum habet ab occaſu in ortum, vt nimi
rum ſingulis menſibus ad quemlibet mandata regis perferat.
Præterea quoniã
ſecundũ Aſtronomos, &
philo ſophos, omnes ſtellæ, & planetæ lumen ſuũ à So-
le recipiunt.
ſaltem perfectius, vt clare uidemus in eclipſi lunari, in qua Luna
ob ingreſſum in vmbrã terræ lumen ſuum amittit;
& præterea diuerſis tempo-
ribus diuerſimode illuminatur à Sole:
Modo namq; apparet corniculata, mo-
do media illuminata, modo uidetur plena, &
c. quod non accideret, ſi lumen ex
ſe haberet.
Simile iudicium habeto de alijs ſtellis. Sunt enim eiuſdem cum Lu-
na naturæ.
Quod etiam ex eo probari poteſt, quod uideamus planetas, qui ſunt
propinquiores Soli, uehementius illuminari, ut apparet in Marte, ac Venere.
Quapropter, ut æquabiliter Sol lumen ſuum omnibus planetis, ac ſtellis im-
pertiret, in medio illorum commodiſſime eſt collocatus.
Adivngit Albumaſar in ſuo magno introductorio, tractatu 3. diffe-
rentia 3.
quod ob id Deus glorioſus Solem planetarum nobiliſſimum, atq; ma-
xime actiuum in medio aliorum planetarum collocauit, quia ſi immediate cõ-
ſtitutus fuiſſet infra cęlum octauum, &
ſupra Saturnum, non poſſet propter ni-
miã diſtantiam à terra commode in hæc inferiora agere:
immo omnia hæc infe
riora frigeſcerent quodammodo;
ſi uero immediate ſupra Lunam poſitus fuiſ-
ſet, etiã non ſatis commode ſuo motu in hæc inferiora ageret, quia tunc nimis
tarde ab ortu in occaſum moueretur, propter diſtantiam nimiam à primo mo-
bili:
Quemad modum etiam in rota quauis partes illæ, quæ magis recedunt à
circunferentia, magisq́ue ad centrum, ſeu axem accedunt, remiſſius mouentur.
Adde quod tunc Sol propter nimiam uicinitatem ad terram omnia hæc infe-
riora combureret.
Quamobrem in medio planetarũ cõgrue ponitur, ut actio-
nem ſuam habeat temperatam, &
hiſce inferioribus magis accomodatam. Vt
non temere apud Ouid.
2. Metamorph. Phœbus Phaetontem filium quadrigam
Solis temerarie conſcenſurum commonuerit, dicens.
Altius egreßus cæleſtia ſigna cremabis:
Inferius terras: medio tutiſſimus ibis.
Voluit enim eo in loco ſignificare Ouidius, Solem in medio loco planeta-
rum habere actionem ſuam temperatam, non in alio, &
ideo ibidem eſſe pro-
prium eius locum.
11Mercuriu
conuenien-
ter ſtatui
ſupra Lunã
& infra Ve
nerem.
Qvod autem Mercurius quoque conuenienter ſtatim ſupra Lunam, &
ſub Venere collocetur, perſuadere nobis uidetur eius motus irregularis.
E ſt
enim Mercurius multo magis irregularis in ſuo motu, quàm Venus, propter
quod Aſtrologi tribuerunt Mercurio quinque orbes, &
epicyclum; Veneri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index