DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 288 > >|
44ad kF; & potentiam in B ad pondus eam habere, quam NE ad
NB; & potentiam in G ad pondus eam, quam HM ad HG.

Quoniam enim DL horizonti eſt perpendicularis, pondus AC
vbicunq; in linea DL fuerit appenſum, eodem modo, quo reperi­
tur, manebit.
quare in vecte AB ſi ſuſpenſiones, quæ ſunt ad AO
ſoluantur, pondus AC in E appenſum eodem modo manebit, ſi­
cuti nunc manet; hoc eſt ſublato puncto A, & linea QO, codem
modo pondus in E appenſum manebit, vt ab ipſis AO pun­
ctis ſuſtinebatur; ex commentario Federici Commandini in ſextam
Archimedis propoſitionem de quadratura parabolæ, & ex prima huius
de libra.
Itaq; quoniam pondus AC eandem ad libram habet conſti
tutionem, ſiue in AO ſuſtineatur, ſiue ex puncto E ſit appenſum;
eadem potentia in B idem pondus AC, ſiue in E, ſiue in AO
ſuſpenſum ſuſtinebit.
potentia verò in B ſuſtinens pondus AC
in E appenſum ad ipſum pondus ita ſe habet, vt NE ad NB; po­
tentia igitur in B ſuſtinens pondus AC ex punctis AO ſuſpen
ſum ad ipſum pondus ita erit, vt NE ad NB.
Non aliter oſten
detur pondus AC ex puncto L ſuſpenſum manere, ſicuti à pun
ctis AP ſuſtinetur; potentiamq; in F ad ipſum pondus ita eſſe, vt kL
ad KF.
In vecte verò AG pondus AC in M appenſum ita mane
re, vt à punctis AQ ſuſtinetur; potentiamq; in G ad pondus
AC ita eſſe, vt HM ad HG; hoc eſt vt diſtantia à fulcimento
ad punctum, vbi à centro grauitatis ponderis horizonti ducta
perpendicularis vectem ſecat, ad diſtantiam à fulcimento ad poten
tiam.
quod demonſtrare oportebat.
1 Huius.
Si autem FBG eſſent vectium fulcimenta, potentiæq; eſſent
in KNH pondus ſuſtinentes, ſimili modo oſtendetur ita eſſe po
tentiam in H ad pondus, vt GM ad GH; & potentiam in N ad
pondus, vt BE ad BN; ac potentiam in k ad pondus, vt FL
ad Fk.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index