Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 355 > >|
Illud nunc in memoriam reuocandum, quod paulò ante probaui, nimirum
proportionem linearum G M, K M, non poſſe ſeruari in alijs lineis, quæ ſint
in eodem plano trianguli G M K, ſi ducantur ab ijſdem punctis G, K. poteſt
tamen ſeruari in alijs duabus, quæ cadant in prædictum ambitum, ſiue cir­
cunferentiam
L M N, quæque; ſint in alio plano, quam in plano trianguli G M K,
quod tamen tranſeat per axem G K O, ſitque; vnum ex planis illis, de quibus
ſupra dictum eſt.
Verumenimuerò ad quid probatio hæc? non poſſe duas
alias lineas in eodem plano, &c.? exiſtimo Ariſt. idcircò hoc probaſſe, quia
ſi aliæ duæ lineæ habentes eandem rationem, poſſent collocari in eodem
plano; eſſent permutando illæ duæ (in priori figura) G R, R K. vtraque vtrique
æquales prioribus G M, M K, per quas videtur Iris, cum enim K R, ſit æqua­
lis ipſi K M, erit, & G M, æqualis ipſi G R, per 7. 5. & in eius ſcholio.
qua­
re natura ageret tam per lineas breuiſſimas agendo per has, quam per illas,
hocque; pacto per has etiam Iris videri poſſet.
cum ergò conſtet non poſſe has
eſſe prioribus proportionales, ſed maiorem, vel minorem, alteram illarum,
quàm ſit G M, ſequitur, quod non faciunt angulum æqualem angulo G M K,
ſub quo videtur Iris, nimirum angulum G R K, qui ſit æqualis angulo G M K;
habet enim Iris hunc angulum determinatum, ita vt ſub maiori, vel mino­
ri videri nequeat; ex 10. Baptiſta Porta.
ſi autem punctum R, eſſet infra M,
angulus G R K, eſſet minor angulo Iridis G M K, ſi verò ſupra eſſet maior
eodem, quod vel ad ſenſum patere poteſt in quouis circulo, idque; ſufficiat, ne
longior euadat hæc tractatio.
Fortè etiam addi poteſt, quod alibi exiſten­
te puncto R, quàm in M, non poſſent anguli incidentiæ, & reflexionis eſſe
æquales, quæ cauſa eſſet cur ſub alio angulo, quam prædicto G M K, Iris
non appareret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index