Sit deinde vectis AB horizonti æquidiſtans, cuius fulcimen
tum B; & centrum grauitatis H ponderis CD ſit ſupra vectem;
moueaturq; vectis in BE, ponduſq; in FG. dico minorem po
tentiam in E ſuſtinere pondus FG vecte EB, quàm potentia in
A pondus CD vecte AB. ſit k centrum grauitatis ponderis FG,
& à centris grauitatum Hk ipſorum horizontibus perpendicu
lares ducantur HL kM. Quoniam enim (ex ſupra demonſtratis)
BM minor eſt BL, & BE ipſi BA æqualis; minorem habebit
proportionem BM ad BE, quàm BL ad BA. ſed vt BM ad
BE, ita potentia in E ſuſtinens pondus FG ad ipſum pondus; &
vt BL ad BA, ita potentia in A ad pondus CD; minorem
habebit proportionem potentia in E ad pondus FG, quàm poten
tia in A ad pondus CD. Ergo potentia in E minor erit poten
tia in A. ſimiliter oſtendetur, quò magis pondus eleuabitur, ſem
per minorem potentiam pondus ſuſtinere. Sit autem vectis in
BO, & pondus in PQ, cuius centrum grauitatis ſit R. dico maio
rem potentiam in O requiri ad ſuſtinendum pondus PQ vecte BO,
quàm pondus CD vecte BA. ducatur à puncto R horizonti per
pendicularis RS. & quoniam BS maior eſt BL, habebit BS ad
BO maiorem proportionem, quàm BL ad BA; quare maior erit
potentia in O ſuſtinens pondus PQ, quàm potentia in A ſuſti
nens pondus CD. & hoc modo oſtendetur' quò vectis BO ma
gis à vecte AB deorſum tendens diſtabit, ſemper maiorem ponderi