DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1105[Figure 105]
Sit deinde vectis AB horizonti æquidiſtans, cuius fulcimen­
tum B; & centrum grauitatis H ponderis CD ſit ſupra vectem;
moueaturq; vectis in BE, ponduſq; in FG.
dico minorem po­
tentiam in E ſuſtinere pondus FG vecte EB, quàm potentia in
A pondus CD vecte AB.
ſit k centrum grauitatis ponderis FG,
& à centris grauitatum Hk ipſorum horizontibus perpendicu­
lares ducantur HL kM.
Quoniam enim (ex ſupra demonſtratis)
BM minor eſt BL, & BE ipſi BA æqualis; minorem habebit
proportionem BM ad BE, quàm BL ad BA.
ſed vt BM ad
BE, ita potentia in E ſuſtinens pondus FG ad ipſum pondus; &
vt BL ad BA, ita potentia in A ad pondus CD; minorem
habebit proportionem potentia in E ad pondus FG, quàm poten
tia in A ad pondus CD.
Ergo potentia in E minor erit poten­
tia in A.
ſimiliter oſtendetur, quò magis pondus eleuabitur, ſem­
per minorem potentiam pondus ſuſtinere.
Sit autem vectis in
BO, & pondus in PQ, cuius centrum grauitatis ſit R.
dico maio
rem potentiam in O requiri ad ſuſtinendum pondus PQ vecte BO,
quàm pondus CD vecte BA.
ducatur à puncto R horizonti per­
pendicularis RS.
& quoniam BS maior eſt BL, habebit BS ad
BO maiorem proportionem, quàm BL ad BA; quare maior erit
potentia in O ſuſtinens pondus PQ, quàm potentia in A ſuſti
nens pondus CD.
& hoc modo oſtendetur' quò vectis BO ma
gis à vecte AB deorſum tendens diſtabit, ſemper maiorem ponderi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index