Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1MM, ita ut ille tangat duos O & C in ipſorum polis,
&salios duos K & L in partibus ab eorum polis valde
remotis: patet ex antedictis a, omnem ejus materiam
recedere conari ab axe AB, atque ideò majori vi ten­
dere verſus partes Y & M, quàm verſus A & B.
Cùm­
que in Y & M occurrat polis vorticum O & C, in qui­
bus non magna eſt vis ad ei reſiſtendum; & in A & B
occurrat partibus vorticum K & L, quae ab eorum polis
ſunt remotiſſimae, ac proinde majorem habent vim ad
eundum ab L & K verſus S, quàm partes circumpo­
lares vorticis S ad eundum verſus L & K: non dubium
eſt, quin materia, quae eſt in K & L, progredi debeat
verſus S, atque illa, quae eſt in S, verſus O & C.
LXIX.
Materiam primi ele­
menti ex polis cujuſ­
que vorticis fluere
verſus centrum, & ex
centro verſus alias
partes.
25
5
10
20[Figure 20]

Atque id quidem non tantùm de materia primi
elementi, ſed etiam de globulis ſecundi eſſet intelli­
gendum, ſi nullae cauſae peculiares horum motum eò
verſùs impedirent.
Verùm, quia multò celerior eſt
agitatio primi elementi quàm ſecundi, ſemperque ipſi
liber eſt tranſitus per illos exiguos angulos, qui à
globulis ſecundi occupari non poſſunt, etſi fingere­
mus omnem materiam, tam primi quàm ſecundi ele­
menti, contentam in vortice L, uno & eodem tempore
à loco medio inter centra S & L progredi coepiſſe
verſus S, intelligeremus tamen illam primi elementi
citiùs ad centrum S pervenire debuiſſe, quàm illam
ſecundi.
Atqui materia primi elementi, ſic in ſpatium S
ingreſſa, tantâ vi protrudit globulos ſecundi, non modò
verſus eclipticam vel M Y, ſed maximè etiam verſus
polos vel AB, quemadmodum mox explicabo b, ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index