DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 288 > >|
1109[Figure 109]
niam autem maiorem habet proportionem C9 ad CE, quàm
CM ad CE, maior potentia in E ſuſtinebit pondus YZ, quàm
FG.
In vecte autem QR è conuerſo demonſtrabitur, ſcilicet
quò centrum grauitatis eiuſdem ponderis ſit longius à vecte, eò
maiorem eſſe potentiam pondus ſuſtinentem.
maior enim eſt
CT, quàm CI; & ob id maiorem habebit proportionem CT
ad CR, quàm CI ad CR.
Similiter demonſtrabitur, ſi pondus
intra potentiam, & fulcimentum fuerit collocatum; vel poten­
tia intra fulcimentum, & pondus.
Quod idem etiam potentiæ
eueniet mouenti.
vbi enim minor potentia ſuſtinet pondus, ibi
minor potentia mouebit; & vbi maior in ſuſtinendo, ibi maior
quoq; in mouendo requiretur.
8 Quinti.
PROPOSITIO VIIII.
Potentia pondus ſuſtinens infra vectem ho­
rizonti æquidiſtantem ipſius centrum grauitatis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index