Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1faciunt ij, qui has demonſtrationes abſque vlla libri Datorum mentione ex­
plicare conantur, cum manifeſtè illo innitantur.
Cæterum ſi quis breues, ac dilucidas harum rerum demonſtrationes re­
quirat, is legat 74. 75. 76. propoſitiones 10. Vitell. vel ſequentem noſtram
de Iride additionem.
ego enim longiorem hanc, atque impeditam Ariſt. tra­
ctationem in gratiam textus illius, vt inſtituti mei ratio poſtulabat, perſe­
quutus ſum.
181
Ibidem (Quod autem in minoribus quidem diebus ijs, qui poſt æquinoctium au­
tumnale contingit ſemper fieri Iridem: in longioribus aurem diebus ijs qui ab æqui­
noctio altero, ad æquinoctium alterum circa meridiem non fit Iris, cauſa est, quia
quæ ad Vrſam ſectiones omnes maiores ſunt ſemicirculo, & ſemper ad maiores quod
autem eſt occultum, paruum: quæ autem ad æquatoris meridiem ſectiones, quæ qui­
dem ſupra ſectio, parua; quæ autem ſub terra magna, & ſemper maiores, quæ lon­
gius.
quare in ijs, qui ad æſtiuas verſiones diebus propter magnitudinem ſectionis,
antequam veniat G, ad medium ſectionis, infra iam pœnitus fit P; propterea quod
longè diſtat à terra meridies propter magnitudinem ſectionis.
In ijs autem diebus,
qui ad hyemales verſiones, quia non multŭμ ſunt ſupra terram ſectiones circulorum,
contrarium neceſſarium fieri, modicum enim eleuato in quo G, in meridie fit Sol)
quærit cur poſt æquinoctium autumnale vſque ad vernum, hoc eſt hyemali
tempore, Iris appareat etiam Sole meridiem occupante: reliquo autem
tempore æſtiuo, quod eſt ab æquinoctio verno ad autumnale appareat tan­
tum Sole vel in ortu, aut occaſu exiſtente, vel parum ſupra terram ſublato.
cauſa autem huius refert in ſectiones parallelorum circulorum, quos Sol
diurno motu inter vtrunque tropicum deſcribit: nam ſectiones parallelorum,
qui ſunt ad Vrſam, ideſt in parte ſphæræ Boreali, qui omnes ſunt inter æqua­
torem, & tropicum Cancri; ſectiones inquam horum circulorum, quæ ſunt
ſupra horizontem, maiores ſunt ſectionibus infra horizontem depreſſis, &
ſemper eò maiores, quò propiores ſunt Cancro, ita vt magna valdè ſit ea
portio, quæ eſt ſupra terram, exigua verò admodum, quæ infra (intelligan­
tur hæc in ſphæra obliqua, cuius polus eleuetur grad. 45. circiter) quare
quando aſtrum G, conſcenderit meridiem, adeò P, polus Iridis, & etiam ω,
centrum eius infra terram deprimitur, vt aut nihil, aut inſenſibile quid de
Iridis ambitu ſupra terram eleuari poſſit, contrarium accidit in parallelis
meridionalibus, quia eorum ſectiones ſuperiores ſunt ſemper inferioribus
minores, quapropter etiam ſi aſtrum ad meridiem eleuetur, parum tamen
attollitur, & conſequenter centrum ω, Iridis parum infra horizontem
deſcendit, ac propterea etiam in meridie pars ipſius ſatis ma­
gna conſpicitur.
quæ omnia adhibita ſphæra materia­
li, eaque aſtronomicè ad ſuam eleuationem
accommodata, nullo negotio li­
cebit intueri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index