DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
53habens, quò magis ab hoc ſitu vecte pondus ele
uabitur maiori ſemper potentia, vt ſuſtineatur,
egebit.
ſi verò deprimetur, minori. 110[Figure 110]
Sit vectis AB horizonti æquidiſtans, cuius fulcimentum C;
ſitq; pondus AD, cuius centrum grauitatis L ſit infra vectem;
ſitq; potentia in B ſuſtinens pondus AD: moueatur deinde ve­
ctis in FG, & pondus in FH.
Dico primum maiorem requiri
potentiam in G ad ſuſtinendum pondus FH vecte FG, quàm
ſit potentia in B pondere exiſtente AD vecte autem AB.
ſit M
grauitatis centrum ponderis FH, & à punctis LM ipſorum ho­
rizontibus perpendiculares ducantur Lk MN: ipſi verò FG per­
pendicularis ducatur MS, quæ æqualis erit LK, & CK ipſi CS
erit etiam æqualis.
Quoniam igitur CN maior eſt Ck, habe­
bit NC ad CG maiorem proportionem, quàm Ck ad CB; po
tentia uerò in B ad pondus AD eandem habet, quam kC ad CB:
& vt potentia in G ad pondus FH, ita eſt NC ad CG; ergo
maiorem habebit proportionem potentia in G ad pondus FH,
quàm potentia in B ad pondus AD.
maior igitur eſt potentia
in G ipſa potentia in B.
ſi verò vectis ſit in OP, & pondus in
OQ; erit potentia in B maior, quàm in P.
eodem enim mo­
do oſtendetur CR minorem eſſe Ck, & CR ad CP minorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index