Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 355 > >|
1
Problema Primum.
Cur oriente, aut occumbente Sole, Iris ſemicirculus eſt?
Cauſa huius hæc eſt; ſupra enim dictum eſt, in omni Iridis appari­
tione tria hæc, Solem, oculum, & Iridis centrum eſſe in eadem re­
cta linea, v. g. in linea A C D, præcedentis figuræ, cum igitur Sol
tam oriens, quam occidens ſit in horizonte, v. g. in A, horizontis
puncto, ſimiliter oculus ſit in C, horizontis centro, conſectarium eſt, cen­
trum etiam Iridis D, eſſe pariter in horizontis ſuperficie, quare ſecabitur
ab horizonte per centrum, vnde etiam ſequitur ipſius Iridis portionem
E B F, quæ ſupra horizontem extat eſſe ſemicirculum.
Quod ſi horizon non
obſtaret, integrum Iris compleret orbem, cernereturque; toto ambitu B F M E.
An quandoque; maior ſemicirculo appareat?
Problema Secundum.
Maior quidem, imò etiam integer circulus, ſed ab oculo in ſummitate
montis conſtituto, Soleque; iam multum eleuato videri poteſt, vt in
hac ſecunda figura cernitur, vbi euecto Sole ad locum E, ſupra horizontem
66[Figure 66]
A B, poterit oculus in vertice montis C, poſitus Iridem F G H I, comple­
tam videre, quia infra lineam E C D, in qua exiſtunt Sol, oculus, & Iridis
centrum, nihil eſt ad partes D, vbi nubes irrorat, quod Iridis apparitioni
ſit impedimento.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index