DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 288 > >|
1eſt pondus E ad po­
tentiam: igitur E ad
potentiam maiorem
habebit proportio­
nem, quàm pondus
C ad eandem poten­
tiam.
quare pondus
E maius erit ponde­
117[Figure 117]
re C.
& cùm potentia ipſa E æqueponderet, potentia igitur ipſi
C non æqueponderabit, ſed ſua ui deorſum verget.
pondus igitur
C à potentia in B mouebitur vecte AB, cuius fulcimentum
eſt D.
1 Huius.10 Quinti.
Si verò ſit vectis AB, &
fulcimentum A, ponduſq; C
in D appenſum, & potentia
in B; & BA ad AD maio­
rem habeat proportionem,
quàm pondus C ad poten­
tiam in B.
dico pondus C à
118[Figure 118]
potentia in B moueri.
fiat vt BA ad AD; ita pondus E ad poten
tiam in B: & ſi E appendatur in D, potentia in B pondus E ſuſti
nebit.
ſed cùm BA ad AD maiorem habeat proportionem,
quàm pondus C ad potentiam in B; & vt BA ad AD, ita eſt
pondus E ad potentiam in B: pondus igitur E ad potentiam,
quæ eſt in B, maiorem habebit proportionem, quàm pondus C
ad eandem potentiam.
& ideo pondus E maius erit pondere C.
potentia verò in B ſuſtinet pondus E; ergo potentia in B pondus
C minus pondere E in D appenſum mouebit vecte AB, cuius fulci
mentum eſt A.
2 Huius.10 Quinti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index