Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1ſed figuræ rectilineæ illius, quæ dicitur Altera parte longior, qualis eſt præ­
ſens figura A B C D, cuius quadrandæ ratio eſt huiuſmodi.
per 13. 6. inue­
70[Figure 70]
niatur recta linea media proportionalis inter
duo latera figuræ A B, B C, eaque; ſit B D, in ſe­
quenti figura.
eſſe autem mediam proportio­
nalem nihil aliud eſt quam ita eſſe A B, ad B D,
ſicut B D, ad B C. diciturque; media proportio­
nalis, quia in hac habitudine medium locum obtinet.
quadratum autem li­
neæ B D, æquale eſt rectangulo dato A B C D, per 17.6. Inuentio porrò hu­
ius mediæ proportionalis, quia facilis eſt, & ſcitu iucunda, eam ſic habeto.
71[Figure 71]
accipe duo latera A B, & B C, quadrandi rectan­
guli, eaque; in directum conſtitue, vt vnicam re­
ctam conſtituant A C, vt apparet in figura; de­
inde diuiſa tota A C, bifariam in E, facto cen­
tro in E, deſcribe ſemicirculum ſuper lineam
A C, demum à puncto B, in quo duo latera con­
iunguntur, erigatur linea perpendicularis vſque
ad periphæriam, quæ ſit B D. hæc enim B D, eſt media proportionalis inter
latera A B, B D, quam nimirum habitudinem habet A B, ad B D, eam quo­
que obtinet B D, ad B C.
Quadratum igitur huius B D, hoc eſt quadratum,
cuius quatuor latera ſint æqualia lineæ B D, quale eſt præſens, æquale erit
72[Figure 72]
dato ſuperiori rectangulo A B C D, atque hoc modo per­
acta erit quadratio, ſeu tetragoniſmus dati quadrilateri
A B C D.
Vides igitur, qua ratione quadratum conſti­
tuatur æquale dato quadrilatero; & qua rationem inuen­
tio illius mediæ proportionalis ſit cauſa quadraturæ re­
ctanguli, & proinde ſi quis dicat quadrationem hanc eſſe
effectionem rectanguli æquilateri, ideſt quadrati, æqualis dato quadrilate­
ro, hic definitionem formalem ſolum afferet: quæ definitio, vt dixit in Lo­
gicis, eſt inſtar concluſionis.
ſi quis verò dicat tetragoniſmum hunc quadri­
lateri dati eſſe mediæ prædictæ inuentionem cauſalem afferet definitionem,
cum rei cauſam dicat.
Aduerte 10. Grammaticum immeritò accuſare Ale­
xandrum, quod dicat quadrationem hanc per inuentionem mediæ propor­
tionalis tradi in 2. Elem. nam verè in 14. 2. traditur talis inuentio, quam­
uis enim ibi nulla fiat expreſſa mentio huiuſmodi mediæ, in ipſa tamen ea
reperitur, ac per eam figuræ rectilineæ quadrantur: quod patet ex figura
14. prædictæ, quæ eadem eſt cum figura 13. 6. qua docemur prædictam in­
uentionem.
186
Tex. 86. (Acutum mouet ſenſum in tempore pauco multùm: graue autem in
multo parùm; non igitur velox eſt acutum, graue autem tardum, ed ſit illius qui­
dem propter velocitatem motus huiuſmodi, huius autem propter tarditatem) vide
quæ de hac re primo topic.
cap. 13. dicta ſunt, illa enim omnia in hunc lo­
cum quadrant.
Verum occurrit illa dubitatio; quod cum Ariſt. ibi dicat
(Vox acuta quidem velox) hic autem (Non igitur velox eſt acutum) repugnan­
tia dicere videtur.
cui dubitationi ſic occurrendum; vt dicamus ibi Philo­
ſophum dicere vocem acutam eſſe velocem, quatenus acumen vocis oritur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index