Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 355 > >|
1
193
Eodem cap. (Velut Diapaſon, & Diapente) quid ſit conſonantia Diapa­
ſon, explicaui in primo Poſter. tex. 1. Diapente verò eſt conſonantia ex duo­
73[Figure 73]
bus ſonis coaleſcens, quorum proportio ſit vt
3. ad 2. quæ dicitur ſeſquialtera.
v. g. ſint duæ
chordæ æqualis craſſitiei, atque æquè tenſæ: vna
tamen habeat ad alteram proportionem ſeſ­
quialteram, vt in figura apparet; ſi ſimul pul­
ſentur, edent conſonantiam Diapente.
vulgò autem quinta.
Ex Libro de Memoria, & reminiſcentia.
194
Cap. 1. (Sic meminit eos, qui trianguli, quod duobus rectis æquales) ideſt
ſic meminit tres angulos cuiuſuis trianguli ſimul ſumptos æqua­
les eſſe duobus angulis rectis ſimul ſumptis.
lege annotata primo
Poſter. ſecto 3. cap. 1.
195
Cap. 3. (Sunt facilè reminiſcibilia, quæcunque habent ordinationem aliquam,
vt mathemata) hęc Philoſophus dicens ſpectabat ad mirabilem illam, ac per­
petuam de monſtrationum connexionem, qua Geometræ omnes, & præci­
puè Euclides opera ſua ab initio ad finem vſque, diuino planè ingenij acu­
mine deduxerunt.
Ex Libro de Somnijs.
196
Cap. 2. (Cur autem fallimur, cauſa eſt, quoniam non ſolum cum ſenſibile
mouetur apparent quælibet, ſed etiam cum ſenſus ipſe mouetur, ſi eodem
modo moueatur, quemadmodum à ſenſibili.
dico autem velut terra vi­
detur nauigantibus moueri, dummodo viſus ab alio) reddit rationem,
cur nauigantibus videatur terra ipſa moueri, ac retrocedere, non autem
ipſi nauigantes, quin potius ipſi ſibi ſtare videantur.
cauſam igitur eam eſ­
ſe ait, quia ex motu nauis, terra ipſa manente, accidit, vt eodem modo im­
mutetur ſenſus viſus, ac ſi terra ipſa moueretur, viſus verò quieſceret.
At cur eodem modo afficitur ſenſus? Perſpectiui rationem eſſe dicunt, quia
ea, quæ circa oculum ſunt, vt nauis, & ea, quæ in naui ſunt, non mutant ſi­
tum reſpectu oculi, quemadmodum facerent, ſi nos ipſi ſine naui progrede­
remur.
arbores autem, & reliqua, quæ in terra ſunt, variant ſitum reſpectu
oculi, non ſecus, ac ſi ipſæ arbores retro deferrentur.
propterea igitur viſus
tunc arbores remeare iudicat, quia quæ circa oculum ſunt reſpectu ipſius
oculi non mouentur, ſiue non variant ſitum ad ipſum; ex variatione enim
ſitus rei reſpectu oculi, percipimus cuiuſuis rei localem motum.
197
Cap. 3. (Quemadmodum igitur, ſi quem lateat ſuppoſitus oculo digitus, non
ſolum apparebit, ſed etiam putabitur duo, quod eſt vnum.
Si verò non lateat appa­
rebit quidem, non putabitur tamen) eſt hæc optica deceptio, quæ tunc accidit,
cum aliquod obiectum intuentes, interim digito alterum oculum ſurſum
pellimus, ita vt oculi propterea varient ſitum reſpectu obiecti, ſiue non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index