DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
58123[Figure 123]
Sit pondus A vt centum, potentia verò mouens ſit vt decem;
ſitq; datus vectis BC.
oportet potentiam, quæ eſt decem pondus
A centum vecte BC mouere.
Diuidatur BC in D, ita vt CD
ad DB eandem habeat proportionem, quàm habet centum ad
decem, hoc eſt decem ad vnum; etenim ſi D fieret fulcimentum,
conſtat potentiam vt decem in C æqueponderare ponderi A in B
appenſo: hoc eſt pondus A ſuſtinere.
accipiatur inter BD quod
uis punctum E, & fiat E fulcimentum.
Quoniam enim maior
eſt proportio CE ad EB, quàm CD ad DB; maiorem habebit
proportionem CE ad EB, quàm pondus A ad potentiam decem
in C: potentia igitur decem in C pondus A centum in B appen­
ſum vecte BC, cuius fulcimentum ſit E, mouebit.
Si verò ſit vectis
BC, & fulcimen­
tum B.
diuidatur CB
in D, ita vt CB ad
BD eandem habeat
proportionem, quam
124[Figure 124]
habet centum ad decem: & ſi pondus A in D ſuſpendatur, & po­
tentia in C, potentia vt decem in C pondus A in D appenſum ſu
ſtinebit.
accipiatur inter DB quoduis punctum E, ponaturq; pon
dus A in E; & cùm ſit maior proportio CB ad BE, quàm
BC ad BD; maiorem habebit proportionem CB ad BE, quàm
pondus A centum ad potentiam decem.
potentia igitur decem
in C pondus A centum in E appenſum mouebit vecte BC, cu
ius fulcimentum eſt B.
quod facere oportebat.
1 Huius.Lemma huius.11 Huius.2 Huius.8 Quinti.11 Huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index