Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Tertia machina minus fatigat operarios, cùm onera maiora ſubleuet. Et­
ſi uerò tardius, ut omnes aliæ machinæ, quibus tympana ſunt, tamen altius:
nempe ad pedes centum & octoginta: quæ ſic ſe habet axis ſtatuti codaces
ferrei uerſantur in duobus catillis ferreis: quorum inferior eſt incluſus in trun
co in terra locato, ſuperior in trabe: axis ille inferiore parte habet orbem, ex
craſsis aſſeribus coagmentatis & compactis factum: ſuperiore tympanum
dentatum: id axis ſtrati tympanum quod ex fuſis conſtat, circumagit: circa
hunc axem, cuius codaces uerſantur item in ferreis tignorum catillis, ducta­
rius funus eſt inuolutus: operarij duo manibus quidem, ne cadant, prehen­
dentes & tenentes perticam, ad duo tigna ſtatuta affixam, pedibus uerò ta­
bellas retrò trudentes machinam circumagunt: quoties autem uas unum, re
bus effoſsis plenum, extraxerunt & ſubuerterunt, toties contrariè machinam
uerſantes alterum extrahunt.
Axis ſtatutus A. Truncus B. Trabs C. Orbis D. Tympanum
dentatum E. Axis ſtratus F. Tympanum quod ex fuſis constat G.
Funis ductarius H. Pertica I. Tigna ſtatuta K. Orbis tabellæ L.
23[Figure 23]
Quarta machina ſubleuat onera ſeſcuplo maiora quàm duæ machinæ
primò explicatæ: quæ ita fit.
Tigna ad ſedecim, longa pedes quadraginta,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index