DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1127[Figure 127]
ponderant, quàm ſi A in D, & B in G appenſa eſſent; ergo po­
tentia in E data pondera ABC in DGH appenſa vecte DE, cu­
ius fulcimentum eſt F, ſuſtinebit.
Si autem potentia in quouis
alio puncto vectis DE (præterquàm in F) conſtituenda eſſet,
vt in k; fiat vt Fk ad FL, ita pondera ABC ad potentiam: ſi­
militer demonſtrabimus potentiam in k pondera ABC in pun­
ctis DGH appenſa ſuſtinere.
quod facere oportebat. 128[Figure 128]
Ex hac, & ex quinta huius, ſi pondera ABC ſint in vecte
DE quomodocunq; poſita; oporteatq; potentiam inuenire, quæ
in E data pondera ſuſtinere debeat: ducantur à centris grauita­
tum ponderum ABC horizontibus perpendiculares, quæ ve­
ctem DE in DGH punctis ſecent; cæteraq; eodem modo fiant:
Manifeſtum eſt, potentiam in E, vel in K data pondera ſuſtinere.

idem enim eſt, ac ſi pondera in DGH eſſent appenſa.
1 Huius.5 Huius. de libra.2 Huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index