DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
60
PROPOSITIO XIIII.
PROBLEMA.
Data quotcunq; pondera in dato vecte vbi­
cunq; & quomodocunq; poſita à data potentia
moueri. 129[Figure 129]
Sit datus vectis DE, & ſint data pondera vt in præcedenti co
rollario; ſitq; A vt centum, B vt quinquaginta, C vt triginta;
dataq; potentia ſit vt triginta.
exponantur eadem, inueniaturq;
punctum L; deinde diuidatur LE in F, ita vt FE ad FL ſit, vt
centum octoginta ad triginta, hoc eſt ſex ad vnum: & ſi F fieret
fulcimentum, potentia vt triginta in E ſuſtineret pondera ABC.

accipiatur igitur inter LF quoduis punctum M, fiatq; M fulci­
mentum: manifeſtum eſt potentiam in E vt triginta pondera
ABC vt centum octoginta vecte DE mouere.
quod facere
oportebat.
13 Huius.11 Huius.
Hoc autem vniuersè aſſequi minimè poterimus, ſi in extremita­
te vectis fulcimentum eſſet, vt in D; quia proportio DE, ad DL
hoc eſt proportio ponderum ABC ad potentiam, quæ pondera
ſuſtinere debeat, ſemper eſt data.
quod multo quoq; minus fieri
poſſet, ſi ponenda eſſet potentia inter DL.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index