DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 288 > >|
1cultates nonnullas, nec illas tamen ſatis ar­
duas, & obſcuras è medio tollunt.
reperiun­
tur enim aliqui, noſtraq; ætate emunctæ naris
mathematici, qui mechanicam, tùm mathe­
maticè ſeorſum, tùm phiſicè conſiderari poſ­
ſe affirmant; ac ſi aliquando, vel ſine demon
ſtrationibus geometricis, vel ſine vero motu
res mechanicæ conſiderari poſſint: qua ſanè di­
ſtinctione (vt leuius cum illis agam) nihil aliud mi­
hi comminiſci videntur, quàm vt dum ſe, tùm
phiſicos, tùm mathematicos proferant, vtra­
que (quod aiunt) ſella excludantur.
nequè
enim amplius mechanica, ſi à machinis abſtra
hatur, & ſeiungatur, mechanica poteſt appel
lari.
Emicuit tamen inter iſtas tenebras (quam­
uis alij quoquè nonnulli fuerint præclariſſimi)
Solis inſtar Federicus Commandinus, qui multis
doctiſſimis elucubrationibus amiſſum mathema
ticarum patrimonium non modò reſtaurauit,
verùm etiam auctiùs, & locupletiùs effecit.

erat enim ſummus iſte vir omnibus adeò facul­
tatibus mathematicis ornatus, vt in eo Archi­
tas, Eudoxus, Heron, Euclides, Theon, Ari­
ſtarcus, Diophantus, Theodoſius, Ptolemæus
Apollonius, Serenus, Pappus, quin & ip­
ſemet Archimedes (ſiquidem ipſius in Archi­
medem ſcripta Archimedis olent lucernam) re

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index