Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 334 > >|
1tingit, cùm in entis ſummè perfecti contemplatione
non ſmus planè defixi, ut dubitemus an fortè ejus
idea una ſit ex iis, quas ad arbitrium eſſinximus, aut
ſaltem ad quarum eſſentiam exiſtentia non pertinet.
XVI.
Praejudicia impedire,
quominùs iſta neceſ­
ſitas exiſstentiae Dei
ab omnibus clarè co­
gnoscatur.
30

Ulteriùs verò conſiderantes ideas quas in nobis
habemus, videmus quidem illas, quatenus ſunt qui­
dam modi cogitandi, non multùm à ſe mutuò differre,
ſed quatenus una unam rem, alia aliam repraeſentat,
eſſe valde diverſas; & quò plus perfectionis objectivae
in ſe continent, eo perfectiorem ipſarum cauſam eſſe
debere.
Nam quemadmodum, ſi quis in ſe habet
ideam alicujus machinae valde artificioſae, meritò
quaeri poteſt quaenam ſit cauſa àquâ illam habet:
an nempe viderit alicubi talem machinam ab alio
factam; an mechanicas ſcientias tam accuratè didi­
cerit, anve tanta ſit in eo ingenii vis, ut ipſam nullibi
unquam viſam per ſe excogitare potuerit? Totum enim
artificium quod in ideâ illâ objectivè tantùm ſive
tanquam in imagine continetur, debet in ejus cauſâ,
qualiſcunque tandem ſit, non tantùm objectivèſive
repraeſentativè, ſaltem in primâ & praecipuâ, ſed reipſâ
formaliter aut eminenter contineri.
XVII.
Quò cujuſque ex noſtris
ideis objectiva perfec­
tio major eſt, eò ejus
causam eſſe debere
majorem.
5
10
15
20

Sic, quia Dei ſive entis ſummi ideam habemus in
nobis, jure poſſumus examinare à quânam causâ
illam habeamus; tantamque in eâ immenſitatem inve­
niemus, ut planè ex eo ſimus certi, non poſſe illam
nobis ſuiſſe inditam, niſi à re in quà fit revera om­
nium perfectionum complementum, hoc eſt, niſi à
Deo realiter exiſtente.
Eſt enim lumine naturali notiſ­
ſimum, non modò à nihilo nihil fieri; nec id quod eſt perfectius ab eo quod eſt
minùs perfectum, ut à cauſâ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index