Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Ex Quinto Metaphyſicæ.
210
Tex. 2. (Alia verò cauſa eſt forma, & exemplar: hæc autem eſt ratio ip­
ſius quid erat eſſe, & horum genera, vt ipſius Diapaſon duo ad vnum,
& ſimpliciter numerus, & partes, quæ in ratione ſunt) affert exem­
plum cauſæ formalis ex Muſica petitum; aitque; cauſam formalem
illius conſonantiæ, quæ Diapaſon dicitur, eſtque; omnium perfectiſſima, eſſe
duplam proportionem, ideſt, quæ eſt inter duo, & vnum, id, quod omnes
Muſici fatentur.
quod vt inelius intelligas, repete, quæ in 2. Poſter. ad tex. 1.
ſcripta ſunt: necnon quæ in libro de Senſu in cap. 8. Amplius inquit cauſam
formalem genericam eiuſdem Diapaſon eſſe numerum, & partes numeri,
ſub numero enim continentur & duo, & vnum.
Occurrit hoc loco vnum
magnopere notandum, videlicet tam conſonantias, quam diſſonantias ha­
bere proportiones numerorum, hoc tamen diſcrimine, quod conſonantiæ
habent ſolùm proportiones numerorum eorum, qui quaternario continen­
tur, ex veterum præſertim Pythagoreorum ſententia, qui propterea vltra
quaternarium progredi vetabant.
Recentiores tamen uſque ad ſenarium
procedunt, quippe, qui omnes vocum conſonantias admittunt, quæ pro­
portionibus numerorum ſenario contentorum præditæ ſint.
Diſſonantiæ
verò ſecundum priſcos habent proportiones numerorum extra quaterna­
rium progredientium, iuxta noſtros autem extra ſenarium.
qua de re pluri­
bus Zarlinus colloquio 2. definit.
3.
211
Tex. 3. (Partes quoque totius) ideſt ſunt materia; loquitur enim de cauſa
materiali.
libuit locum hunc annotare in gratiam Geometricarum demon­
ſtrationum, quorum media ſæpè ſunt ex cauſa materiali ſumpta, quod ta­
men non ita ab omnibus obſeruatur, quotieſcunque enim probant affectio­
nem quampiam de aliquo ſubiecto, ex eo, quod ſubiectum illud ſit, vel di­
midium alicuius, vel duplum, vel reliquum, vel tertia pars, & his ſimilia,
erit talis ratio in genere cauſæ materialis.
neque eſt cur recentiores quidam,
naturalibus ſcientijs aſſueti, negent huiuſmodi materiam veram eſſe mate­
riam, ac proinde neque, Geometricas demonſtrationes veras eſſe demonſtra­
tiones; dicendum enim talem quidem materiam non eſſe veram materiam
phyſicam, & proinde illas demonſtrationes non eſſe veras naturales demon­
ſtrationes, eſſe tamen veram materiam intelligibilem, quæ Geometriæ ſu­
bijcitur, & proinde demonſtrationes illas veras eſſe demonſtrationes Geo­
metricas; id quod Ariſt. ſæpius in libris Poſter, apertè ſignificat, tum aſſer­
tionibus, tum exemplis quamplurimis.
Quapropter cauendum eſt illis, ne
ingrati animi notam incurrant, dum pulcherrimam artem reſolutoriam,
quam Ariſt. à Mathematicis acceptam omnibus ſcientijs accommodauit
(vt initio Priorum oſtenſum eſt) eam ipſi ita alijs facultatibus adaptent, vt
Mathematicis ipſis, ex quibus orta, & ſub quibus adoleuit, pulla ratione
conuenire poſſit.
De hac materia fuſius infra in additamento de natura Ma­
thematicarum.
212
Tex. 3. (Et ipſius Diapaſon duplum, & numerus) ſcilicet cauſæ formales
ſunt, quemadmodum ſupra tex. 2. huius cap. explicatum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index