DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 288 > >|
1
PROPOSITIO XV.
PROBLEMA.
Quia verò dum pondera vecte mouentur,
vectis quoq; grauitatem habet, cuius nulla ha­
ctenus mentio facta eſt: idcirco primùm quo­
modo inueniatur potentia, quæ in dato puncto
datum vectem, cuius fulcimentum ſit quoq; da­
tum, ſuſtineat, oſtendamus. 130[Figure 130]
Sit datus vectis AB, cuius fulcimentum ſit datum C; ſitq;
punctum D, in quo collocanda ſit potentia, quæ vectem AB ſu
ſtinere debeat, ita vt immobilis perſiſtat.
ducatur à puncto C
linea CE horizonti perpendicularis, quæ vectem AB in duas di­
uidat partes AE EF, ſitq; partis AE centrum grauitatis G, &
partis EF centrum grauitatis H; à punctis〈qué〉 GH horizon­
tibus perpendiculares ducantur Gk HL, quæ lineam AF
in punctis KL ſecent.
quoniam enim vectis AB à linea CE in duas
diuiditur partes AE EF; ideo vectis AB nihil aliud erit, niſi
duo pondera AE EF in vecte, ſiue libra AF poſita; cuius ſu­
ſpenſio, ſiue fulcimentum eſt C. quare pondera AE EF ita erunt
poſita, ac ſi in kL eſſent appenſa.
diuidatur ergo kL in M,
ita vt kM ad ML, ſit vt grauitas partis EF ad grauitatem par­
tis AE; & vt CA ad CM, ita fiat grauitas totius vectis AB ad
potentiam, quæ ſi collocetur in D (dummodo DA horizonti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index