Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1finximus enim eam genitam eſſe ex eo, quòd parti­
culae
ſecundi elementi, nondum ſphaericoe, ſed angu­
loſae
, ac totum ſpatium in quo erant implentes, mo­
veri
non potuerint, quin earum anguli attererentur,
ac minutiae, ab iis attritu iſto ſeparatae, figuras ſuas
diverſimodè
mutarent, pro ratione diverſi loci occu­
pandi
, ſicque primi elementi formam aſſumerent;
nuncque
adhuc eodem modo putamus, illud pri­
mum
elementum inſervire implendis omnibus ſpatio­
rum anguſtiis, quae circa alia corpora reperiuntur.

Unde
manifeſtum eſt unaſquaſque ex ejus minutiis
majores
initio non fuiſſe quàm anguli particularum
ex
quibus exſcindebantur; ſive quàm ſpatium, quod
tres
globuli, ſe mutuò contingentes, in medio ſuî
relinquunt; atque ideò quaſdam ex ipſis plan indi­
viſas
manere potuiſſe, dum alize interim egredientes
ex
anguſtis ſpatiis, quorum figura mutabatur magis
&smagis, indefinitè dividi debuerunt.
Sint, exempli
Cauſâ
, tres globuli A, B, C,
duo primi A & B, ſe mutuò tangentes
in
G, circa propria centra tantùm
vertantur
, dum interim tertius C,
tangens
primum in E, volvetur ſupra
ipſum
ab E verſus I, donec puncto D
tangat ſecundum in puncto F: mani­
feſtum
eſt materiam primi elementi, quae continetur
in
ſpatio triangulari FGI, ſive ex pluribus ramentis
conſtet
, ſive tantùm ex uno, poſſe interim manere im­
motam
; ſed illam quae eſt in ſpatio ſIED neceſſariò
moveri, & nullum tam exiguum ejus ramentum inter
puncta
D & F poſſe deſignari, quod non ſit majus eo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index