Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1finximus enim eam genitam eſſe ex eo, quòd parti­
culae ſecundi elementi, nondum ſphaericoe, ſed angu­
loſae, ac totum ſpatium in quo erant implentes, mo­
veri non potuerint, quin earum anguli attererentur,
ac minutiae, ab iis attritu iſto ſeparatae, figuras ſuas
diverſimodè mutarent, pro ratione diverſi loci occu­
pandi, ſicque primi elementi formam aſſumerent;
nuncque adhuc eodem modo putamus, illud pri­
mum elementum inſervire implendis omnibus ſpatio­
rum anguſtiis, quae circa alia corpora reperiuntur.

Unde manifeſtum eſt unaſquaſque ex ejus minutiis
majores initio non fuiſſe quàm anguli particularum
ex quibus exſcindebantur; ſive quàm ſpatium, quod
tres globuli, ſe mutuò contingentes, in medio ſuî
relinquunt; atque ideò quaſdam ex ipſis plan indi­
viſas manere potuiſſe, dum alize interim egredientes
ex anguſtis ſpatiis, quorum figura mutabatur magis
&smagis, indefinitè dividi debuerunt.
Sint, exempli
Cauſâ, tres globuli A, B, C,
duo primi A & B, ſe mutuò tangentes
in G, circa propria centra tantùm
vertantur, dum interim tertius C,
tangens primum in E, volvetur ſupra
ipſum ab E verſus I, donec puncto D
tangat ſecundum in puncto F: mani­
feſtum eſt materiam primi elementi, quae continetur
in ſpatio triangulari FGI, ſive ex pluribus ramentis
conſtet, ſive tantùm ex uno, poſſe interim manere im­
motam; ſed illam quae eſt in ſpatio ſIED neceſſariò
moveri, & nullum tam exiguum ejus ramentum inter
puncta D & F poſſe deſignari, quod non ſit majus eo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index