Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
230
Eodem tex. (Tertium ſicut illa, quæ in Mathematicis) tertium ſcilicet mo­
dum diuerſi, ponit in entibus Mathematicis, ſicut enim poſuit idem eſſe in
Mathematicis, quando duæ figuræ ſunt ſimiles, & æquales: ita ex oppoſito
diuerſum erit in Mathematicis, quando duæ figuræ fuerint diſſimiles, & in­
æquales, dicenturque; diuerſæ, in quo conſiſtat ſimilitudo figurarum dictum
eſt in præcedenti expoſitione.
Ex Vndecimo Metaphyſicæ.
231
Svmma r. cap. 2. (Si quis verò lineas, aut quæ has ſequuntur, dico autem
primas ſuperficies principia eſſe ponat.
hæc non ſunt ſubſtantiæ ſeparabiles,
verùm ſectiones, & diuiſiones, illæ quidem in ſuperficierum, hæc verò cor­
porum, puncta verò linearum ſunt, & etiam ipſarum earumdem termini;
hæc autem omnia in alijs ſunt, & nihil ſeparabile eſt) ait puncta oriri ex ſectio­
ne lineæ, quamuis ſint etiam termini illius; lineas verò oriri ex diuiſione
ſuperficierum, quamuis ſint etiam termini illarum.
ſuperficies quoque oriri
ex diuiſione corporum, quamuis ſint etiam termini, illorum.
Hæc placuit
annotare propter ipſorum conuenientiam cum ijs, quæ à Geometris traduntur.
232
Summa 3. cap. 2. (Vt puta ſub Cane fiat frigus) ideſt ſub ortum Canis cœ­
læſtis, ſeu Caniculæ.
Vide quæ libro ſecundo Meteororum, ſumma 2. cap. 2.
de hac ſtella ſcripſimus.
Ex Duodecimo Metaphyſicæ.
233
Tex. 44. (Pluralitatem verò lationum ex peculiariſſima Philoſophia
Mathematicarum ſcientiarum, videlicet ex Aſtronomia conſiderandum
est: hæc enim de ſubſtantia ſenſibili quidem, ac ſempiterna ſpeculatur)
pluralitatem nimirum cœleſtium motuum petendam eſſe aſſerit
ex præcipua totius Philoſophiæ parte, quam ait eſſe Aſtronomiam.
dignum
porrò conſideratione eſt, quanti faciat Ariſt. Mathematicas diſciplinas, ac
præcipuè ſyderalem ſcientiam.
234
Tex. 45. (Eudoxus igitur Solis, & Lunæ lationem poſuit fieri à tribus orbibus,
quorum primus quidem eſſet, qui inerrantium ſtellarum; ſecundus verò ſecundum
id, quod per medium Zodiacum; tertius tandem, ſecundum quem qui in latitudine
Zodiaci obliquatur.
in maiori autem latitudine obliquari eum ſecundum quem Lu­
na, quàm eum ſecundum quem Sol fertur) Eudoxi tempore nondum ſatis ex­
culta fuerat Aſtronomia, vt propterea minimè mirandum ſit, eum hoc lo­
co imperfecta admodum circa cęleſtia tradere.
omittit enim in Sole orbem
motum augis conficientem; necnon duos eccentricos, qui ſolis anomaliam,
atque eccentricitatis variationem excuſant.
attribuit præterea Soli motum
quendam in latitudinem, quod falſum eſt omninò, cum Sol perpetuò directè
ſub eclyptica incedat.
In Luna pariter plures neceſſarios illi orbes ad motus
ipſius ſaluandos prætermittit.
Ex ſententia tamen Tychonis Brahe hos or­
bes, ac circulos tanquam ab inuicem diſtinctos abrogare debemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index