Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1
235
Tex. 46. (Errantium verò ſtellarum vniuſcuiuſque in quatuor ſphæris, quarum
primam quidem, & ſecundam eandem illis eſſe: etenim, quæ fixarum eſt eam illam
eſſe, quæ omnes fert: at eam, quæ ſub ipſa ordinata eſt, ac quæ ſecundum Zodiacum
lationem habet, communem omnibus eſſe.
Tertiæ verò omnium polos in eo, quod
per medium Zodiacum eſt.
Quartæ autem lationem ſecundum eum, qui obliquatus
ad medium eius eſt; eſſe verò tertiæ ſphæræ polos aliarum quidem proprios, Veneris
autem, & Mercurij eoſdem) pergit tradere theoriam reliquorum errantium
quinque ſyderum, ſecundum mentem Eudoxi, qui propriè Planetæ dicuntur:
Sol autem, & Luna hoc nomine non eſt complexus, eo quod ipſa mereantur
potius duo mundi luminaria appellari, quàm cum cęteris ſtellis in ordinem
redigi.
Reliquis igitur quinque erronibus ſingulis quatuor ſphæris attribue­
bat, quarum prima, & ſecunda eodem modo ſe habebant, ac in Sole, & Lu­
na, etenim octaua ſphæra, ſeu firmamentum, quod affixa ſibi ſydera differt
communicabat, ſecundum ipſum reliquis inferioribus ſphæris motum ſuum
peculiarem, videlicet diurnum, quo ab oriente in occidentem tota cęli ma­
china conuertebatur.
fecundam eam facit, quæ Planetas omnes ſecundum
Zodiaci longitudinem ab occidente in orientem vehebat, quæ pariter eodem
modo ſe habet in ſingulis.
Tertiam verò eam confinxit, cuius poli eſſent in
eclyptica, in quibus cita, ab eclyptica vltrò, citroque; dilataretur.
Quartam
demum poſuit, quæ tertiam bifariam ſecaret, eamque; tali motu cieret, ne ab
eclyptica plus iuſto verſus mundi polos exorbitaret.
porrò in reliquis vo­
luit polos tertij orbis eſſe peculiares, Veneri autem, & Mercurio eoſdem
eſſe, ideſt eſſe in eadem linea.
Ex mente igitur Eudoxi cœleſtes orbes in
vniuerſum 27. numerantur, in Sole ſimul, ac Luna 6. in reliquis quinque er­
rantibus 20. atque octauæ ſphæræ 1. Non me later, has Eudoxi poſitiones,
ob ratas poſteriorum aſtronomorum obſeruationes non ſubſiſtere.
at verò
hic non ipſius placita, ſed præcipuè textus intelligentiam perſequor.
236
Tex. 47. (At Calippus ſitum quidem ſphærarum eundem Eudoxo ponebat, hoc
eſt diſtantiarum ordinem.
pluralitatem autem ſtellæ quidem Iouis, ac Saturni ean­
dem illi attribuebat.
Solis verò, & Lunæ duas adhuc putabat ſphæras addendas
eſſe, ſi quis eorum, quæ ſenſibiliter apparent, cauſas aſſignare debeat.
Cæteris ve­
rò errantium vnicuique vnam.
neceſſe verò eſſe, ſi debent omnes ſimul poſitæ, quæ
apparent reddere, ſecundam vnamquamque errantium alteras ſphæras vna paucio­
res eſſe, quæ reuoluant, & ad idem poſitione ſemper primam eius astri ſphæram,
quod inferius ordinatum eſt, conſtituant.
hoc enim modo ſolùm contingit errantium
lationem omnia facere.
Cùm igitur, in quibus ipſa quidem feruntur ſphæris, hæ
quidem octo, bæ verò vigintiquinque ſint.
horum ſane non oportet illas ſolas reuo­
lui, in quibus fertur, quod infimè ordinatum eſt.
quæ quidem duarum ſphærarum
primas reuoluant, ſex erunt.
quæ verò poſteriorum quatuor, ſexdecim. cunctarum
verò numerus, tùm earum quæ ferunt, tùm quæ reuoluunt eas, quinquaginta quin­
que.
quòd ſi Lunæ, & Soli, non addat aliquis quos diximus motus, omnes ſphæræ
erunt ſeptem, & quadraginta.
pluralitas itaque ſphærarum tanta ſit) textum hunc
per paraphraſim ſic explico; Calippus igitur eundem quidem ordinem, at­
que diſtantiam ſphærarum cum Eudoxo ponebat: eandemque; pluralitatem
orbium mouentium Saturnum, ac Iouem; quatuor nimirum vnicuique eorum.
ſed putabat ſoli duas addendas, ac Lunæ ſimiliter, ſi quis eorum apparentias

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index