Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1ſaluare vellet. cæteris verò errantium, Marti, Veneri, & Mercurio vnicuique
vnam.
neceſſe præterea exiſtimabat eſſe, vt prædictæ omnes ſphæræ ſimul
apparentias omnes excuſarent, addendas eſſe alias ſingulis planetis toti­
dem ſphæras vna minus, quas Reuoluentes appellabat; ita vt qui quatuor
Mouentes ſphæras habuiſſet, tribus præterea reuoluentibus opus haberet:
quæ ſphæræ reuoluentes id præſtabant, vt quaſi priores Mouentes ita in of­
ficio continerent, vt priori poſitioni aſtrum, quod interiori orbi affigebur
ſuo tempore reſtituerent, vt Alexander exponit.
hoc enim ſolummodo poſ­
ſibile putabat omnes errantium lationes nos imitari poſſe.
Cum igitur mo­
uentes ſphæræ illæ quidem Saturni, ac Iouis ſint octo; reliquorum verò vi­
gintiquinque, nam reliqui Planetæ quinque ſinguli ſphæras quinque mouentes
habent, quæ omnes ſimul numerum vigintiquinque explent: quarum omnium
ſolæ inferiores, quibus aſtrum affixum volebat, non indigebant reuoluente,
ſequitur duorum ſuperiorum Saturni, & Iouis, quorum octo erant mouen­
tes, ſex debere eſſe reuoluentes.
Inferiorum verò quatuor planetarum re­
uoluentes erunt ſexdecim: ſed hoc loco Ariſt. memoria fallit, deberet enim
dicere, reliquorum quinque planetarum reuoluentes erunt vigintì, ſunt enim
planetæ ſeptem, quorum Saturno, ac Ioui ſupremis ſex reuoluentes attri­
buit habita ratione ſphærarum mouentium; reliquis igitur quinque planetis
habita ratione ſuorum orbium mouentium, 25. cum ſinguli habeant quinque
mouentes, habebunt ex præſcripto Calippi ſinguli 4. reuoluentes; ac pro­
inde 20. in vniuerſum erunt reuoluentes.
Omnium igitur ſphærarum tam
mouentium, quàm reuoluentium ſummam ait, ſed perperam, eſſe quinqua­
ginta quinque; cum enim mouentes Saturni, & Iouis ſint 8. reliquorum au­
tem 25. reuoluentes verò Saturni, & Iouis ſint 6. reliquorum autem, vt ip­
ſe memoria falſus ponit, ſexdecim, conflant quidem ſummam prædictam,
ſed illi in memoria reuocandus eſt, planeta ille, quem oblitus eſt, cuius ſunt
quatuor reuoluentes, qui prioribus additi ſphærarum errantium numerum
quinquaginta nouem conſtituent: quibus etiam addenda eſt octaua ſphæra,
ſeu firmamentum, quod inerrantium ſedes eſt, non enim ſolum errantium,
ſed omnium cœleſtium orbium numerum inueſtigare volebat, ſicque; eſſent
omnes ſecundum Calippum ſphęræ ſexaginta.
Quod ſi Lunæ, & Soli non ad­
dantur ſingulis duo mouentes, vt facit Calippus, neque conſequenter quatuor
illis debiti reuoluentes non erunt omnes, 55. verùm, detractis octo prædi­
ctis, erunt tantum 47. ſeu vt melius loquatur non erunt in vniuerſum, 60. ſed
52. tantum.
Hactenus de numero cœlorum.
Ex Decimotertio Metaphyſicæ.
237
Svmma 1. cap. 3. (Qui dicunt Mathematicas ſcientias nihil de bono, vel
pulchro dicere, falſum dicunt.
dicunt. n. & maximè oſtendunt. nam & ſi non
nominant, quia tamen opera, & rationes ostendunt, non ne dicunt de eis?
pulchra namque maximè ſpecies ſunt, ordo, commenſuratio, & definitŭ, quæ
maximè à Mathematicis ſcientijs oſtenduntur, &c.) placuit hæc in Mathemati­
carum commendationem, ac defenſionem apponere, cum non deſint hac
noſtra tempeſtate ageometreti complures, qui eas libenter ſugillare ſolent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index