DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit orbiculus trochleæ CEF, cu
ius centrum D; ſitq; axiculus GHk,
cuius idem ſit centrum D.
Ducatur
CG DkF diameter horizonti æ­
quidiſtans.
& quoniam dum orbi­
culus circumuertitur, circumferen­
tia circuli CEF ſemper eſt æquidi­
ſtans circumferentiæ axiculi GHk;
circa enim axiculum circumuerti­
tur; & circulorum æquidiſtantes cir
cumferentiæ idem habent centrum;
erit punctum D ſemper & orbiculi,
137[Figure 137]
& axiculi centrum.
Itaq; cùm DC ſit æqualis DF, & DG ipſi
Dk; erit GC ipſi kF æqualis.
ſi igitur in vecte, ſiue libra CF
pondera appendantur æqualia, æqueponderabunt.
diſtantia enim
CG æqualis eſt diſtantiæ kF; axiculuſq; GHK immobilis gerit
vicem centri, ſiue fulcimenti.
immobili igitur manente axicu­
lo, ſi ponatur in F potentia ſuſtinens pondus in C appenſum; erit
potentia in F ipſi ponderi æqualis.
quod erat oſtendendum.
Et cùm idem prorſus ſit, ſiue axiculus circumuertatur, ſiue mi­
nus; liceat propterea in iis, quæ dicenda ſunt, loco axiculi cen­
trum tantùm accipere.
PROPOSITIO II.
Si funis orbiculo trochleæ ponderi alligatæ
circumducatur, altero eius extremo alicubi reli­
gato, altero uerò à potentia pondus ſuſtinente
apprehenſo; erit potentia ponderis ſubdupla.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index